|
27. Cypriani testimonia de justitiae nostrae imperfectione. Illud
jam tertium videamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et
totum ejus corpus exhorret, quia contendunt esse in hac vita, vel
fuisse justos, nullum habentes omnino peccatum . Qua praesumptione
apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra
Christi, Dimitte nobis debita nostra, veraci corde et quotidianis
vocibus clamant. Videamus ergo quid etiam ex hoc Cyprianus in Domino
gloriosissimus senserit; quid ad instruendas Ecclesias, non utique
Manichaeorum, sed Catholicorum, non solum dixerit, verum etiam
litteris, memoriaeque mandaverit. In epistola de Opere et
Eleemosynis:
|
“Agnoscamus itaque, fratres,”
|
|
inquit,
|
“dilectissimi, divinae indulgentiae salubre munus, et emundandis
purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere
esse non possumus, medelis spiritualibus vulnera nostra curemus. Nec
quisquam sic sibi de puro atque de immaculato pectore blandiatur, ut
innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus:
cum scriptum sit, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis
gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? et iterum
in Epistola sua Joannes ponat et dicat, Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I
Joan. I, 8). Si autem nemo esse sine peccato potest, et
quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus aut stultus est: quam
necessaria, quam benigna est divina clementia; quae cum sciat non
deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo
sanandisque vulneribus remedia salutaria?”
|
|
Rursus in eadem:
inquit,
|
“deesse non potest quod peccetur in
conspectu Dei; sacrificia quotidiana non deerant , quibus possent
peccata tergi.”
|
|
Item in epistola de Mortalitate:
inquit,
|
“nobis, cum impudicitia, cum ira, cum
ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris
saecularibus assidua et molesta luctatio est: obsessa mens hominis, et
undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix
resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido
compressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira
exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam
rumpit, amicitiam zelus abscindit: cogeris maledicere, quod divina
lex prohibet; compelleris jurare, quod non licet. Tot persecutiones
animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur , et delectat
hic inter diaboli gladios diu stare; cum magis concupiscendum sit et
optandum, ad Christum subveniente velocius morte properare.”
|
|
Item
in ipsa:
inquit.
|
“apostolus Paulus in Epistola sua
ponit et dicit, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum
(Philipp. I, 21): lucrum maximum computans jam saecularibus
laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium
fieri.”
|
|
Item de oratione dominica, exponens quod petimus dicentes,
Sanctificetur nomen tuum; ait inter caetera:
|
“Opus est enim nobis
quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta
nostra sanctificatione assidua repurgemus.”
|
|
Rursus in eadem, cum
exponeret quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
9, 12):
inquit,
|
“quam providenter
et salubriter admonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis
rogare compellimur; ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae
suae animus recordetur! Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se
extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum
quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in
Epistola sua monet dicens, Si dixerimus quia peccatum non habemus,
nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi
fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est qui nobis peccata
dimittat”
|
|
(I Joan. I, 8 et 9). Merito et ad Quirinum de hac
re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia divina
subjungeret,
|
“Neminem sine sorde et sine peccato esse”
|
|
(Lib. 3,
cap. 54): ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur
originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios novos
sensus pravosque convertere: sive quod ait sanctus Job, Neminem esse
sine sorde, nec cujus sit vita diei unius super terram (Job XIV,
5, sec. LXX); sive quod in Psalmo legitur, In facinore
conceptus sum, et in peccatis me mater mea in utero aluit (Psal.
L, 7). Quibus testimoniis, propter eos etiam qui jam in aetate
majori sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato,
adjunxit etiam illud beatissimi Joannis, quod multis et aliis locis
saepe commemorat: Si dixerimus quia peccatum non habemus; et caetera
ejusdem sententiae, quae ab omnibus Catholicis non tacentur adversus
istos, qui se ipsos decipiunt, et in eis veritas non est.
28. Dicant, si audent Pelagiani, hunc hominem Dei Manichaeorum
errore perversum, quia ita laudat sanctos, ut tamen fateatur neminem
in hac vita ad tantam perfectionem pervenire justitiae, ut nullum
habeat omnino peccatum, sententiam suam testimoniorum canonicorum
perspicua veritate et divina auctoritate confirmans. Numquid enim
negat
|
“in Baptismo universa peccata dimitti,”
|
|
quia fatetur manere
fragilitatem atque infirmitatem, unde nos dicit peccare post
Baptismum, et usque in hujus vitae finem cum carnalibus vitiis
indesinentem habere conflictum? Aut ideo non meminerat, quid
dixisset Apostolus (Ephes. V, 27), quia
praecepit neminem sic sibi de puro atque immaculato pectore debere
blandiri, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam
esse vulneribus? Puto quod concedant novi haeretici huic homini
catholico scire,
|
“Spiritum sanctum mentes bonas etiam antiquis
temporibus adjuvisse:”
|
|
imo etiam quod ipsi nolunt, nec mentes bonas
eos nisi per Spiritum sanctum habere potuisse. Puto quod
|
“omnes
Prophetas et Apostolos vel quoslibet sanctos, qui Domino quocumque
tempore placuerunt, non in comparatione sceleratorum,”
|
|
sicut nos isti
dicere calumniantur,
sicut se dicere
gloriantur,
noverat Cyprianus, qui tamen dicit:
|
“Nemo esse sine peccato potest; et quisquis se inculpatum dixerit,
aut superbus, aut stultus est.”
|
|
Nec propter aliud intelligit
scriptum, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur
mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Puto quod non ab
istis docendus fuerat Cyprianus, quod optime sciebat,
|
“in futuro
tempore mercedem esse bonorum operum, malorum autem supplicium;
caeterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata
perficere:”
|
|
et tamen etiam ipsum apostolum Paulum, mandatorum
divinorum non utique contemptorem, non ob aliud intelligit asseritque
dixisse, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I,
21); nisi quia lucrum maximum computabat, jam post hanc vitam
saecularibus laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis
obnoxium fieri. Sensit ergo beatissimus Cyprianus, atque in
divinarum Scripturarum veritate perspexit, etiam ipsorum Apostolorum
quamvis bonam, sanctam, justamque vitam, nonnullos nexus saecularium
laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et vitiis carnis
obnoxiam; et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent, et
ut ad illam, quae ista non pateretur, nec jam in mandato facienda,
sed in praemio percipienda esset, perfectam justitiam pervenirent.
Neque enim cum venerit quod oramus dicentes, Veniat regnum tuum
(Matth. VI, 10), non erit in illo Dei regno ulla justitia:
cum dicat Apostolus, Non est enim regnum Dei esca et potus, sed
justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17).
Nempe ista tria inter caetera praecepta divina praecipiuntur. Hic
nobis praecipitur justitia cum dicitur, Facite justitiam (Isai.
LVI, 1). Praecipitur pax cum dicitur, Pacem habete inter vos
(Marc. IX, 49). Praecipitur gaudium cum dicitur, Gaudete in
Domino semper (Philipp. IV, 4). Negent ergo Pelagiani haec
futura in regno Dei, ubi sine fine vivemus; aut usque adeo, si
videtur, insaniant ut justitiam, pacem, gaudium, qualia sunt hic
justis, talia et illic futura esse contendant. Quod si et erunt, et
non talia erunt; profecto eorum hic in praecepto curanda est actio,
illic in praemio speranda perfectio: ubi saecularibus ullis laqueis non
retenti , nullisque peccatis et vitiis carnis obnoxii (propter quod
Apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi
esse dicebat), perfecte diligamus Deum, cujus erit facie ad faciem
contemplatio (I Cor. XIII, 12); perfecte diligamus et
proximum, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo
mali ullius possit sollicitare suspicio.
|
|