|
29. Ambrosii contra Pelagianos testimonia, de originali peccato,
de gratia Dei et de praesentis justitiae imperfectione. Sed et jam
gloriosissimo martyri Cypriano, ad istos cumulatius redarguendos
beatissimum addamus Ambrosium: quoniam et ipsum Pelagius ita
laudavit, ut ne ab inimicis quidem in ejus libris quod
reprehenderetur, diceret inveniri. Quoniam ergo Pelagiani dicunt non
esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et Catholicis
qui eis pro antiquissima Ecclesiae fide resistunt, haeresis
Manichaeae crimen objiciunt: respondeat eis de hac re homo Dei
catholicus, et ab ipso Pelagio in veritate fidei laudatus Ambrosius;
qui cum Isaiam prophetam exponeret , ait:
|
“Idcirco Christus
immaculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita conditione maculatus
est.”
|
|
Et alio loco in eodem opere, loquens de apostolo Petro:
inquit,
|
“obtulit, quod ante putabat esse peccatum,
lavari sibi non solum pedes, sed et caput poscens (Joan. XIII,
9): quod illico intellexisset, lavacro pedum, qui in primo lapsi
sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri.”
|
|
Item in eodem
opere:
inquit,
|
“ut ex viro et muliere, id
est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse
delicti; qui autem expers delicti est, expers est etiam hujusmodi
conceptionis.”
|
|
Item contra Novatianos scribens (Lib. 1 de
Poenit., cap. 3):
inquit,
|
“sub peccato
nascimur. Quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum,
dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in
delictis peperit me mater mea”
|
|
(Psal. L, 7). Item in Apologia
prophetae David:
inquit,
|
“maculamur
contagio, et ante usuram lucis originis ipsius accipimus injuriam, in
iniquitate concipimur.”
|
|
Item de Domino loquens:
inquit,
|
“ut qui non erat habiturus corporeae peccatum
prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito
ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, et
quod prius inciperet in homine macula quam vita”
|
|
(Cap. 11).
Item de Arca Noe:
inquit,
|
“Dominum Jesum
salus ventura nationibus declaratur, qui solus potuit justus esse, cum
generatio omnis erraret, non ob aliud , nisi quia natus ex virgine
generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce,”
|
|
inquit,
|
“in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea,
dicit is qui justus prae caeteris putabatur. Quem igitur jam justum
dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula
non teneant ?”
|
|
Ecce vir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide
catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta
manifestatione redarguit; nec tamen cum Manichaeis vel Deum
nascentium conditorem negat, vel nuptias, quas Deus instituit et
benedixit, accusat.
30. Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum
arbitrium, cui Deus subsequens gratiae retribuat adjumentum. Etiam
hic eos refellat venerandus Ambrosius, dicens in Expositione Isaiae
prophetae:
|
“Quia humana cura sine divina ope imbecilla est ad
medendum, Deum auxiliatorem requirit.”
|
|
Item in libro qui
inscribitur, de Fuga saeculi (Cap. 1):
inquit,
|
“de effugiendo saeculo isto est sermo; atque utinam quam
facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus . Sed quod pejus
est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et
vanitatum, offusio mentem occupat, ut quod studeas vitare, hoc
cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere
autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem, quam effectus,
testatur propheta dicendo, Declina cor meum in testimonia tua, et non
in avaritiam (Psal. CXVIII, 36). Non enim in potestate
nostra sunt cor nostrum et nostrae cogitationes, quae improviso offusae
mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris:
ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptaria ingerunt,
illecebrosa intexunt; ipsoque in tempore, quo elevare mentem paramus,
insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque dejicimur. Quis
autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine
auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra
eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus est auxilium ejus abs te,
Domine; ascensus in corde ejus”
|
|
(Psal. LXXXIII, 6).
Quid apertius et sufficientius dici potest? Sed ne Pelagiani forte
respondeant, eo ipso quo divinum auxilium poscitur , praecedere
hominis meritum; idipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus
cui gratia divina subveniat: attendant quid idem vir sanctus dicat in
Expositione Isaiae.
inquit,
|
“gratia
spiritualis est. Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu
sancto”
|
|
(I Cor. XII, 3). Unde et exponens Evangelium
secundum Lucam:
inquit,
|
“quia ubique Domini
virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine
Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine
Domino”
|
|
(Lib. 2 in cap. 3 Lucae, n. 84, de Jesu
baptizato). Numquid quoniam haec dicit vir tantus Ambrosius, et
gratiam Dei, sicut filio promissionis congruit, grata pietate
commendat, ideo destruit liberum arbitrium? aut eam vult intelligi
gratiam, quam diversis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem
videri, ut videlicet non ad faciendum quod cognoverimus, sed ad
cognoscendum quid faciamus, nos Deus adjuvare credatur? Si hoc istum
hominem Dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit, audiant.
In libro de Fuga saeculi:
inquit,
|
“os omnium potuit
obstruere, non potuit mentem convertere”
|
|
(Cap. 3). Item alio
loco in eodem libro:
inquit,
|
“factum damnat, non aufert
malitiam”
|
|
(Cap. 7). Videant fidelem et catholicum virum
Apostolo consentire dicenti, Scimus autem quia quaecumque lex
loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et
reus fiat omnis mundus Deo; quia non justificabitur ex lege omnis caro
coram illo (Rom. III, 19 et 20). Ex eo enim apostolico
sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius.
31. Jam vero quoniam Pelagiani dicunt, justos in hac vita vel esse
vel fuisse, qui sine ullo peccato vixerint , in tantum ut vita
futura, quae in praemio speranda est, provectior et perfectior esse
non possit: etiam hic eis respondeat eosque refutet Ambrosius. Nam
exponens Isaiam prophetam, propter id quod scriptum est, Filios
genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2),
suscepit de generationibus quae ex Deo sunt disputare; atque in ipsa
disputatione commemoravit testimonium Joannis, ubi ait, Qui natus
est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Et eamdem
quaestionem difficillimam tractans:
inquit,
|
“nullus sit qui immunis sit a peccato, cum ipse Joannes dicat, Si
dicimus quia non peccavimus, mendacem facimus illum (Id. I,
10). Si autem ex Deo nati non peccant, et de his intelligimus qui
in hoc mundo sunt innumeros, necesse est aestimemus, qui per lavacri
regenerationem Dei gratiam consecuti sunt. Sed tamen cum dicat
propheta, Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore:
dante te iis, colligent sibi; aperiente te manum tuam, universa
implebuntur bonitate; avertente autem te faciem tuam, turbabuntur:
auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum
convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis
faciem terrae (Psal. CIII, 27-30): possunt non de
quocumque tempore videri dicta, sed de futuro, quo erit nova terra et
novum coelum. Turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque
aperiente te manum tuam, implebuntur universa bonitate ; quae non
facile hujus saeculi est. Nam de hoc saeculo Scriptura quid dicit?
Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal.
XIII, 1). Si igitur diversae generationes sunt, et hic
introitus in hanc vitam receptor est delictorum, in tantum ut spernatur
etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit;
videamus ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de
qua dictum est, In regeneratione, cum sederit Filius hominis in
throno gloriae suae (Matth. XIX, 28). Sicut enim regeneratio
lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur: ita
regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis
purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeternam; eo
quod purior quaedam qualitas sit regenerationis, quam lavacri istius,
ut non solum in actus ejus, sed ne in ipsas quidem cogitationes nostras
aliqua cadat suspicio peccatorum.”
|
|
Item alio loco in eodem opere:
inquit,
|
“impossibile esse ut perfecte quis immaculatus
esse possit in corpore constitutus; cum etiam Paulus imperfectum se
dicat. Sic enim habet: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus
sim. Et tamen post paululum ait: Quicumque ergo perfecti sumus
(Philipp. III, 12, 15). Nisi forte quia est perfectio
alia in hoc mundo, alia post illud perfectum de quo dicit ad
Corinthios, Cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII,
10); et alibi, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et
agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Ut ergo perfectos
secum multos ait Apostolus in hoc mundo sitos, qui si ad perfectionem
veram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit,
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem;
nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I
Cor. XIII, 12): ita et immaculati sunt in hoc mundo, et
immaculati erunt in regno Dei; cum utique si minutius discutias,
immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato.”
|
|
Item in
ipso:
inquit,
|
“quia dum in hac vivimus vita, nos
mundare debemus, et quaerere Deum, et incipere ab emundatione animae
nostrae, et quasi fundamenta constituere virtutis, ut perfectionem
purgationis post hanc vitam mereamur adipisci.”
|
|
Itemque in ipso:
inquit,
|
“et ingemiscens quis non loquatur,
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom.
VII, 24)? Ita eodem magistro omnes varietates interpretationis
absolvimus. Nam si omnis infelix qui se corporis implicatum molestiis
recognoscit, utique omne corpus infelix: neque enim felicem illum
dixerim, qui confusus quibusdam mentis suae tenebris conditionem suam
nescit. Illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. Si enim
homo qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes; quia
unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit, aut per
insipientiam nescit.”
|
|
Item in libro de Bono mortis
(Capp. 3 et
11):
inquit,
|
“mors in nobis, ut operetur et
vita, bona vita post mortem, hoc est, bona vita post victoriam, bona
vita absoluto certamine: ut jam lex carnis legi mentis repugnare non
noverit (Rom. VII, 23), ut jam nobis nulla sit cum corpore
mortis contentio.”
|
|
Rursus in eodem:
inquit,
|
“quia justi
hanc remunerationem habent, ut videant faciem Dei, et lumen illud
quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9); ab hinc induamus
hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet
oratio , adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo. Et
hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo:
cognoscamus eum, ut possumus. Ex parte enim hic cognoscimus: quia
hic imperfecta, illic perfecta omnia; hic parvuli, illic robusti.
Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem. Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam
nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam
carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non
possunt. Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod.
XXXIII, 20)? Et recte: nam si solis radios oculi nostri
ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit,
caecari solere perhibetur; si creatura creaturam sine fraude atque
offensione sui non potest intueri; quomodo potest sine periculo sui
vibrantem cernere vultum Creatoris aeterni, corporis hujus opertus
exuviis? Quis enim justificatur in conspectu Dei (Psal.
CXLII, 2); cum unius quoque dici infans mundus a peccato esse
non possit (Job XIV, 5, sec. LXX), et nemo possit de sui
cordis integritate et castimonia gloriari
(Prov. XX, 9)? ”
|
|
|
|