|
32. Haeresis Pelagiana multo post Ambrosium exorta. Fides
catholica semper vigilans ad repellendum errorem. Synodi congregatio
ad haereses damnandas non semper necessaria. Nimis longum erit, si
omnia velim commemorare, quae sanctus Ambrosius adversus hanc haeresim
Pelagianorum tanto post exorturam, non eis quidem respondens, sed
praedicans catholicam fidem, atque in ea homines aedificans dixit et
scripsit. Sed nec illa omnia commemorare potui vel debui, quae
gloriosissimus in Domino Cyprianus posuit in Epistolis suis, quibus
demonstretur, quam sit haec, quam tenemus, fides vera vereque
christiana atque catholica, sicut per Scripturas sanctas antiquitus
tradita, sic a patribus nostris, et usque ad hoc tempus, quo isti eam
convellere tentaverunt, retenta atque servata, et deinceps propitio
Deo retinenda atque servanda. Nam sic Cypriano et a Cypriano
tradita haec atque hujusmodi ex ejus litteris testimonia prolata
testantur: sic autem usque ad tempora nostra servata, ea quae de his
rebus antequam isti ebullire coepissent, Ambrosius conscripsit,
ostendunt, et quod eorum profanas novitates catholicae aures quae
ubique sunt, horruerunt: sic porro deinceps esse servanda, satis
salubriter istorum partim damnatio, partim correctio declaravit.
Quodlibet enim mutire audeant adversus sanam fidem Cypriani et
Ambrosii, non eos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut
memoratos et memorabiles homines Dei audeant dicere Manichaeos.
33. Quid est ergo quod rabiosa mentis caecitate nunc jactant, toto
penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma susceptum:
quandoquidem Domino miserante suamque Ecclesiam misericorditer
gubernante, sic vigilavit catholica fides, ut non minus stultum quam
impium dogma, quemadmodum Manichaeorum, ita etiam non susciperetur
istorum? Ecce sancti et docti viri fama totius Ecclesiae contestante
catholici, et creaturam Dei, et nuptias ab illo institutas, et legem
ab eo per sanctum Moysen datam, et liberum arbitrium naturae hominis
insitum, et sanctos Patriarchas et Prophetas debitis ac congruis
praedicationibus laudant; quae omnia quinque Manichaei, partim
negando, partim etiam detestando condemnant; unde apparet istos
doctores catholicos longe a Manichaeorum sensibus alienos: et tamen
asserunt originale peccatum, asserunt gratiam Dei super liberum
arbitrium, omne antecedere meritum, ut vere gratuitum divinum praebeat
adjutorium; asserunt sanctos ita juste in hac carne vixisse, ut eis
esset necessarium, quo dimittantur quotidiana peccata, orationis
auxilium, perfectamque justitiam, quae non possit habere peccatum, in
alia vita futuram eis, qui juste hic vixerint, praemium.
34. Quid est ergo quod dicunt, Simplicibus episcopis , sine
congregatione synodi in locis suis sedentibus, extorta subscriptio
est? Numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis viris
Cypriano et Ambrosio ante istos, adversus istos extorta subscriptio
est: qui eorum impia dogmata tanta manifestatione subvertunt, ut quae
contra eos manifestiora dicamus, vix nos invenire possimus? Aut vero
congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi
nulla haeresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit: cum
potius rarissimae inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis
exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi
exstiterunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde per
caeteras terras devitandae innotescere potuerunt. Verum istorum
superbia, quae tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo
velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam
captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus
congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam Domino eis resistente
pervertere nequeunt, saltem commovere conantur: cum potius vigilantia
et diligentia pastorali post factum de illis competens sufficiensque
judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut
sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate
vitentur; adjuvante Pastore pastorum, qui ovem perditam et in
parvulis quaerit, qui oves sanctas et justas gratis facit, qui eas
quamvis sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque
infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur,
etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, et ut petant
providenter instruit, et petentes clementer exaudit.
|
|