|
1. Latebrae Pelagianorum quinque. Post haec quae tractavimus,
quibusque respondimus, eadem repetunt, quorum redarguimus Epistolam;
sed diverso modo. Nam prius ea proposuerunt nobis objicientes, quae
velut perperam sentiamus: postea vero quid ipsi sentiant exponentes,
eadem a contrario reddiderunt; addentes duo quaedam quae non dixerant,
id est,
|
“Baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium;”
|
|
et,
|
“Per Adam mortem ad nos transisse, non crimina.”
|
|
Quae suo loco et
ipsa tractanda sunt. Proinde quia superiore libro, quem modo
explicavimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus, in quibus
eorum dogmata inimica gratiae Dei et catholicae fidei delitescant,
laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi
arbitrii, laude sanctorum: commodius esse arbitror, omnia quae
defendunt, quorum contraria nobis objiciunt, generatim distinguere,
et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut
dilucidior et brevior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.
|
|