|
2. Laus creaturae; laus nuptiarum; laus legis; laus liberi
arbitrii; laus sanctorum. Laudem creaturae, quod ad genus humanum
attinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur:
|
“Quod
nascentium conditor Deus sit, filiique hominum opus sint Dei; et
peccatum omne non de natura, sed de voluntate descendat.”
|
|
Huic laudi
creaturae applicant,
|
“Quod omnibus aetatibus dicunt esse Baptismum
necessarium, ut”
|
|
scilicet
|
“illa creatura in Dei filios adoptetur,
non quod aliquid ex parentibus trahat, quod sit lavacro regenerationis
expiandum.”
|
|
Huic laudi adjungunt, et
|
“quod Christum Dominum nulla
dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum attinet ad ejus
infantiam, ”
|
|
quia ejus carnem ab omni peccati contagione purissimam,
non excellentia propria et gratia singulari, sed communione naturae,
quae omnibus inest infantibus asseverant. Eo pertinet etiam, quod
inserunt quaestionem: sic animae Christi
coaequare molientes omnes animas parvulorum, quas volunt esse similiter
nulla peccati macula aspersas. Propter hoc etiam dicunt,
|
“Ex Adam
nihil mali transisse per caeteros, nisi mortem: quae non semper est
malum,”
|
|
inquiunt,
|
“cum et martyribus sit causa praemiorum, et vel
bonam vel malam dici faciat, non resolutio corporum, quae excitabuntur
in omni genere hominum, sed meritorum diversitas, quae de humana
libertate contingit.”
|
|
Haec scribunt in hac Epistola de laude
creaturae.
Nuptias vero secundum Scripturas laudant,
|
“quia Dominus in
Evangelio loquitur, Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit
eos (Matth. XIX, 4), et dixit, Crescite, et
multiplicamini, et replete terram”
|
|
(Gen. I, 28). Quamvis hoc
non in eo loco Evangelii, sed tamen in lege sit scriptum. Addunt
etiam,
|
“Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet”
|
|
(Matth.
XIX, 6). Quae verba evangelica agnoscimus.
In laude legis dicunt,
|
“Veterem legem secundum Apostolum justam et
sanctam et bonam (Rom. VII, 12), custodientibus mandata sua,
ac per fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis
omnibusque sanctis, vitam potuisse conferre perpetuam.”
|
|
In laude liberi arbitrii dicunt,
|
“Liberum arbitrium non periisse,
cum loquatur Dominus per prophetam: Si volueritis et audieritis me,
quae bona sunt terrae edetis: si nolueritis et non audieritis, gladius
vos comedet (Isai. I, 19, 20). Ac per hoc et gratiam
uniuscujusque bonum propositum adjuvare, non tamen reluctandi studium
virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum”
|
|
(Rom. II, 11).
Laude sanctorum sese contegunt, dicentes,
|
“Baptisma perfecte
homines innovare: siquidem Apostolus testis sit, qui per lavacrum
aquae Ecclesiam de Gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur
(Ephes. V, 26). Sanctum quoque Spiritum mentes bonas in
antiquis adjuvisse temporibus, dicente propheta ad Deum, Spiritus
tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10).
Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos, tam novi quam
veteris Testamenti, quibus Deus testimonium perhibet, non in
comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse: in
futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum, quam malorum.
Caeterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata
perficere; quia dixerit Apostolus, Oportet nos manifestari ante
tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum
quod gessit, sive bonum, sive malum”
|
|
(II Cor. V, 10).
In his omnibus quidquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum, ad
hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum: quidquid de laude
legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adjuvet nisi meritum,
ac sic gratia jam non sit gratia: quidquid de laude sanctorum, ad
hoc, ut vita mortalis in sanctis videatur non habere peccatum, nec sit
eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari Deum.
|
|