|
Catholici naturam, nuptias, legem, liberum arbitrium, et sanctos
sic laudant, ut Pelagianos simul et Manichaeos damnent. Ista
nefaria dogmata et damnabilia in hac tripartita divisione quisquis mente
catholica exhorret, illius quinque partitae latebras insidiasque
devitet, atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet
Manichaeum, ne se inclinet in Pelagium; rursusque ita se sejungat a
Pelagianis, ne conjungat Manichaeis; aut si in alterutris jam
tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat , ut in alteros
irruat. Videntur quippe inter se esse contrarii; quoniam quinque illa
Manichaei vituperando se manifestant, Pelagiani laudando se
occultant. Quapropter utrosque damnat atque devitat, quisquis
secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona
creatura carnis et animae glorificat Creatorem, quod non vult
Manichaeus; ut tamen propter vitium, quod in eos per peccatum primi
hominis pertransiit, fateatur et parvulis necessarium Salvatorem,
quod non vult Pelagius: sic discernit malum pudendae concupiscentiae a
bonitate nuptiarum, ut neque Manichaeis similis unde nascimur culpet,
neque Pelagianis similis unde confundimur laudet: sic legem per
Moysen sanctam et justam et bonam a Deo sancto et justo et bono datam
esse defendit, quod contra Apostolum negat Manichaeus; ut eam dicat
et peccatum ostendere, non tamen tollere, et justitiam jubere, non
tamen dare, quod rursus contra Apostolum negat Pelagius: sic asserit
liberum arbitrium; ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla
est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum,
quod evertit haeresim Manichaeam; nec ideo tamen posse captivam
voluntatem, nisi Dei gratia, respirare in salubrem libertatem, quod
evertit haeresim Pelagianam: sic laudat in Deo sanctos homines Dei
non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, verum etiam
superiorum temporum, quos audent blasphemare Manichaei; ut tamen de
ipsis plus credat ipsis confitentibus, quam Pelagianis mentientibus.
Sanctorum enim vox est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).
|
|