|
De laude creaturae, Pelagiani, Manichaei. His ita se habentibus,
quid prodest novellis haereticis, inimicis crucis Christi et divinae
oppugnatoribus gratiae, quod a Manichaeorum errore sani videntur, et
alia sua pestilentia moriuntur? Quid eis prodest, quod in laude
creaturae dicunt,
|
“Deum bonum nascentium conditorem, per quem facta
sunt omnia, ejusque opus esse filios hominum,”
|
|
quos Manichaei dicunt
opus esse principis tenebrarum; cum inter utrosque, vel apud utrosque
Dei creatura, quae est in infantibus pereat? Utrique enim nolunt eam
Christi carne et sanguine liberari: illi quia ipsam carnem et
sanguinem Christi, tanquam haec omnino in homine vel ex homine non
susceperit, destruunt; isti autem, quia nullum malum inesse
infantibus asserunt, unde per Sacramentum carnis hujus et sanguinis
liberentur. Jacet inter illos in parvulis humana creatura institutione
bona, propagatione vitiata; bonis suis confitens optimum conditorem,
malis suis quaerens misericordissimum redemptorem; Manichaeos habens
bonorum suorum vituperatores, Pelagianos habens malorum suorum
negatores, utrosque persecutores. Et quamvis per infantiam loqui non
valeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam vanitatem
utrorumque compellat, et illis dicens, Ab eo qui bona creat, credite
me creari; et istis dicens, Ab eo qui me creavit, sinite me sanari.
Manichaeus dicit: Nihil est hujus infantis, nisi anima bona
liberanda; caetera non ad Deum bonum, sed ad principem tenebrarum
pertinentia respuenda . Pelagianus dicit: Imo hujus infantis nihil
est liberandum, quia totum ostendimus salvum. Ambo mentiuntur: sed
jam mitior est carnis solius accusator, quam qui in universum
convincitur saevire laudator. Sed nec Manichaeus humanae animae
subvenit, blasphemando auctorem totius hominis Deum; nec Pelagianus
humanae infantiae divinam gratiam subvenire permittit, negando
originale peccatum. Deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae
utramque redarguendo perniciem, infanti subvenit ad salutem;
Manichaeis dicens, Audite Apostolum clamantem, Nescitis quia
corpus vestrum templum est in vobis Spiritus sancti (I Cor. VI,
19)? et Deum bonum creatorem credite corporum, quia non potest
esse templum Spiritus sancti opus principis tenebrarum: Pelagianis
dicens, In iniquitatibus conceptus est, et in peccatis eum mater ejus
in utero aluit (Psal. L, 7), quem conspicitis parvulum. Quid
eum tanquam ab omni noxa liberum defendendo, non permittitis per
indulgentiam liberari? Nemo mundus a sorde, nec infans cujus est diei
unius vita super terram (Job XIV, 5, sec. LXX). Sinite
miserum remissionem accipere peccatorum, per eum qui solus nec parvus
nec magnus potuit habere peccatum.
5. Quid eis igitur prodest, quod dicunt,
|
“Omne peccatum non de
natura, sed de voluntate descendere;”
|
|
et Manichaeis malam naturam
dicentibus causam esse peccati, hujus sententiae veritate resistere:
quando nolentes admittere originale peccatum, cum et ipsum sine dubio
de primi hominis voluntate descendat, faciunt reos parvulos de corpore
exire? Quid eis prodest,
|
“Baptismum omnibus aetatibus necessarium
confiteri;”
|
|
quod Manichaei dicunt in omni aetate superfluum: cum
isti dicant esse in parvulis falsum, quantum ad remissionem attinet
peccatorum? Quid eis prodest,
quam
Manichaei nullam vel simulatam fuisse contendunt, adversus eos isti
non solum veram, sed et
|
“ipsam animam nulla peccati macula respersam
fuisse”
|
|
defendunt: cum sic ejus infantiae caeteri ab eis coaequentur
infantes, non impari puritate; ut et illa non videatur servare istorum
comparatione propriam sanctitatem, et isti ex illa nullam consequantur
salutem?
6. In eo sane quod dicunt,
|
“Per Adam mortem ad nos transisse,
non crimina,”
|
|
non habent adversarios Manichaeos: quia nec ipsi
astruunt originale peccatum ex homine primo prius puro et recto corpore
ac spiritu, et postea per arbitrium liberum depravato, deinceps in
omnes cum morte transisse et transire peccatum: sed carnem dicunt ab
initio malam de malo corpore, et a malo spiritu et cum malo spiritu
creatam; animam vero bonam, partem scilicet Dei, pro meritis
inquinationis suae per cibos et potum, in quibus antea colligata est,
venire in hominem, atque ita per concubitum carnis vinculo colligari.
Ac per hoc Manichaei consentiunt Pelagianis, non crimen primi
hominis transisse in genus humanum, neque per carnem, quam nunquam
fuisse dicunt bonam, neque per animam, quam perhibent cum meritis
inquinamentorum suorum, quibus polluta est ante carnem, venire in
hominis carnem. Sed Pelagiani quomodo dicunt,
|
“solam mortem ad nos
transisse per Adam?”
|
|
Si enim propterea morimur, quia ille mortuus
est; ille autem mortuus est, quia peccavit: poenam dicunt transire
sine culpa, et innocentes parvuvulos injusto supplicio puniri,
trahendo mortem sine meritis mortis. Quod de uno solo mediatore Dei
et hominum homine Christo Jesu catholica fides novit, qui pro nobis
mortem, hoc est, peccati poenam sine peccato subire dignatus est.
Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei
filii fieremus: ita solus pro nobis suscepit sine malis meritis
poenam, ut nos per illum sine bonis meritis consequeremur gratiam.
Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid
mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus erat daturus
indebitam vitam, pati pro eis voluit indebitam mortem. Hanc
singularem Mediatoris praerogativam Pelagiani evacuare conantur, ut
hoc jam non sit in Domino singulare, si Adam ita propter culpam
mortem passus est debitam, ut parvuli ex illo nullam trahentes culpam,
mortem patiantur indebitam. Quamvis enim bonis conferatur per mortem
plurimum boni, unde nonnulli congruenter etiam de bono mortis
disputaverunt; tamen et hinc quae praedicanda est nisi misericordia
Dei, quod in bonos usus convertitur poena peccati?
7. Sed hoc ideo dicunt isti, dum volunt ex verbis Apostoli in suum
sensum homines detorquere. Ubi enim ait Apostolus, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes
homines pertransiit; ibi volunt intelligi non peccatum pertransisse,
sed mortem. Quid est ergo quod sequitur, in quo omnes peccaverunt?
Aut enim in illo uno homine peccasse dicit omnes Apostolus, de quo
dixerat, Per unum hominem peccatum intravit in mundum: aut in illo
peccato, aut certe in morte. Non enim movere debet, quia non dixit,
In qua, sed, in quo omnes peccaverunt: mors quippe in graeca lingua
generis masculini est . Quodlibet ergo eligant: aut enim in illo
homine peccaverunt omnes, et ideo dictum est, quoniam quando ille
peccavit, in illo erant omnes: aut in illo peccato peccaverunt omnes,
quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant
omnes: aut restat ut dicant, quod in illa morte peccaverint omnes.
Sed hoc quemadmodum possit intelligi, non plane video. In peccato
enim moriuntur omnes , non in morte peccant: nam peccato praecedente,
mors sequitur; non morte praecedente, peccatum. Aculeus quippe
mortis est peccatum (I Cor. XV, 56), id est, aculeus cujus
punctione fit mors, non aculeus quo pungit mors. Sicut venenum si
bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors;
non quod morte sit poculum factum, aut a morte sit datum. Quod si
propterea non potest illis verbis Apostoli peccatum intelligi, in quo
omnes peccaverunt, quia in graeco, unde translata est Epistola,
peccatum feminino genere positum est : restat ut in illo primo homine
peccasse omnes intelligantur; quia in illo fuerunt omnes quando ille
peccavit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non
solvitur. Nam et sic sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est,
in quo omnes peccaverunt: ait enim,
|
“In quo, id est in Adam,
omnes peccaverunt.”
|
|
Deinde addidit:
|
“Manifestum in Adam omnes
peccasse quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos
genuit, nati sunt sub peccato”.
|
|
Haec scribens Hilarius sine
ambiguitate commonuit, quomodo intelligendum esset, in quo omnes
peccaverunt.
8. Propter quid autem idem apostolus dicit, nos per Christum
reconciliari Deo, nisi propter quod facti fuimus inimici? Et hoc
quid est, nisi peccatum? Unde et propheta dicit, Peccata vestra
separant inter vos et Deum (Isai. LIX, 2). Propter hanc ergo
separationem Mediator est missus, ut tolleret peccatum mundi, per
quod separabamur inimici, et reconciliati ex inimicis efficeremur
filii. Hinc utique Apostolus loquebatur: hinc factum est ut
interponeret quod ait, Per unum hominem intrasse peccatum. Haec enim
sunt superiora verba ejus. Commendat autem, inquit, suam charitatem
Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro
nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis
reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem, sed et
gloriantes in Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem et
nunc reconciliationem accepimus. Deinde subjungit: Propter hoc sicut
per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum
mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt
(Rom. V, 8-12). Quid tergiversantur Pelagiani? Si omnibus
necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit
peccatum, quo inimici fuimus, ut opus reconciliari haberemus. Haec
reconciliatio est in lavacro regenerationis et Christi carne et
sanguine, sine quo nec parvuli possunt habere vitam in semetipsis.
Sicut enim fuit unus ad mortem propter peccatum, sic est unus ad vitam
propter justitiam. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in
Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): et sicut per
unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius
justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Rom. V,
18). Quis adversus haec apostolica verba tanta duritia nefandae
impietatis obsurduit, ut his auditis mortem sine peccato in nos per
Adam transisse contendat, nisi oppugnatores gratiae Dei, inimici
crucis Christi? Quorum finis est interitus (Philipp. III, 18
et 19), si in hac obstinatione duraverint. Verum haec dixisse
sufficiat, propter eorum illam versutiam serpentinam, qua volunt
mentes corrumpere simplices , et avertere a catholicae fidei
castitate, veluti laude creaturae.
|
|