|
9. De laude nuptiarum. Porro autem de laude nuptiarum quid eis
prodest, quod adversus Manichaeos, qui nuptias non Deo vero et bono
assignant, sed principi tenebrarum, isti verbis verae pietatis
obsistunt dicentes,
|
“quia Dominus in Evangelio loquitur, Qui fecit
ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX, 4), et
dicit, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I,
28). Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet”
|
|
(Matth.
XIX, 6)? Quid eis hoc prodest, per verum seducere ad falsum?
Hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes, ac
sic non eis opus sit Deo reconciliari per Christum, non habentibus
ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est
omnibus per unum, qui sine peccato venit in mundum: sicut omnium
factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intravit in
mundum. Quod catholice creditur, pro salvanda natura hominum salva
laude nuptiarum: quia nuptiarum laus est justa copulatio sexuum, non
iniqua defensio vitiorum. At per hoc cum isti laudando nuptias, a
Manichaeis homines ad se ipsos volunt traducere; mutare illis morbum
cupiunt, non sanare.
10. De laude legis. Rursus in laude legis quid eis prodest, quod
contra Manichaeos verum dicunt, quando ex hoc ad illud volunt ducere,
quod falsum contra catholicos sentiunt? Dicunt enim:
|
“Legem etiam
veterem secundum Apostolum, justam et sanctam et bonam fatemur
(Rom. VII, 12), quae custodientibus mandata sua, ac per
fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis, omnibusque
sanctis vitam potuit conferre perpetuam.”
|
|
Quibus verbis callidissime
positis legem contra gratiam laudant. Neque enim lex illa, quamvis
justa et sancta et bona, omnibus illis hominibus Dei, sed fides quae
in Christo est, vitam potuit conferre perpetuam. Haec enim fides per
dilectionem operatur (Galat. V, 6), non secundum litteram quae
occidit, sed secundum spiritum qui vivificat (II Cor. III,
6): ad quam Dei gratiam lex de praevaricatione terrendo tanquam
paedagogus perducit (Galat. III, 24), ut sic conferatur
homini, quod conferre ipsa non potuit. Istis namque verbis eorum,
quibus dicunt,
|
“Legem Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis
mandata ejus servantibus vitam potuisse conferre perpetuam;”
|
|
respondet
Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est
(Id. II, 21). Si ex lege haereditas, jam non ex promissione
(Id. III, 18). Si hi qui per legem, haeredes sunt;
exinanita est fides, et evacuata est promissio (Rom. IV, 14).
Quia autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia
justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide; sed, Qui fecerit
ea, vivet in illis (Galat. III, 11 et 12). Quod ex lege
testimonium commemoratum ab Apostolo propter vitam temporalem
intelligitur, propter cujus amittendae timorem faciebant homines legis
opera, non ex fide; quia transgressores legis eadem lege a populo
jubebantur occidi. Aut si altius intelligendum est, propter vitam
aeternam scriptum esse, Qui fecerit ea, vivet in illis (Levit.
XVIII, 5): ideo sic expressum est legis imperium, ut
infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat,
de gratia Dei potius ex fide quaereret adjutorium, cujus misericordia
etiam fides ipsa donatur. Ita quippe habetur fides, sicut unicuique
Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Si enim non
a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum virtutis et
charitatis et continentiae; unde dicit idem ipse doctor Gentium, Non
enim accepimus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et
continentiae (II Tim. I, 7): profecto accipitur etiam spiritus
fidei, de quo dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei (II
Cor. IV, 13). Verum ergo dicit lex: Qui fecerit ea, vivet
in illis. Sed ut faciat ea et vivat in eis, non lex quae hoc
imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. Quae tamen
fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.
11. Nusquam autem isti inimici gratiae ad eamdem gratiam vehementius
oppugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant,
quae sine dubitatione laudanda est. Legem quippe diversis locutionum
modis et varietate verborum in omnibus disputationibus suis volunt
intelligi gratiam, ut scilicet a Domino Deo adjutorium cognitionis
habeamus, quo ea quae facienda sunt noverimus; non inspirationem
dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia
est. Nam scientia legis sine charitate inflat, non aedificat,
secundum eumdem apostolum apertissime dicentem, Scientia inflat,
charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Quae sententia
similis est ei, qua dictum est, Littera occidit, spiritus vivificat
(II Cor. III, 6). Quale est enim, Scientia inflat; tale
est, Littera occidit: et quale est, charitas aedificat; tale est,
Spiritus vivificat; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).
Cognitio itaque legis facit superbum praevaricatorem: per donum autem
charitatis delectat legis esse factorem. Non ergo legem evacuamus per
fidem, sed legem statuimus (Id. III, 31): quae terrendo
ducit ad fidem. Ideo quippe lex iram operatur (Id. IV, 15),
ut territo atque converso ad justitiam legis implendam, Dei
misericordia gratiam largiatur , per Jesum Christum Dominum
nostrum: qui est Dei sapientia (I Cor. I, 30), de qua
scriptum est, Legem et misericordiam in lingua portat (Prov.
III, sec. LXX): legem, qua terreat; misericordiam, qua
subveniat: legem per servum, misericordiam per se ipsum: legem
tanquam in baculo, quem misit Elisaeus ad filium viduae suscitandum,
et non resurrexit; Si enim data esset lex, quae posset vivificare,
omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21); misericordiam
vero tanquam in ipso Elisaeo, qui figuram Christi gerens, mortuo
vivificando magni sacramenti velut Novi Testamenti significatione
conjunctus est (IV Reg. IV, 29-35).
|
|