|
12. De laude liberi arbitrii. Inscrutabilis quaestio. Item quod
adversus Manichaeos laudant liberum arbitrium, adhibentes propheticum
testimonium, Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae
edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos consumet
(Isai. I, 19 et 20): quid eis hoc prodest? quandoquidem non
tam contra Manichaeos defendunt, quam contra Catholicos extollunt
liberum arbitrium. Sic enim volunt intelligi quod dictum est, Si
volueritis et audieritis me; tanquam in ipsa praecedente voluntate sit
consequentis meritum gratiae; ac sic gratia jam non sit gratia, quae
non est gratuita, cum redditur debita. Si autem sic intelligerent
quod dictum est, Si volueritis, ut etiam ipsam bonam voluntatem illum
praeparare confiterentur, de quo scriptum est, Proeparatur voluntas a
Domino (Prov. VIII, sec. LXX): tanquam catholici
uterentur hoc testimonio, et non solum haeresim veterem Manichaeorum
vincerent, sed novam Pelagianorum non conderent .
13. Quid eis prodest, quod in laude ipsius liberi arbitrii,
|
“gratiam dicunt adjuvare uniuscujusque bonum propositum?”
|
|
Hoc sine
scrupulo acciperetur catholice dictum, si non in bono proposito meritum
ponerent, cui merito jam merces secundum debitum, non secundum gratiam
redderetur; sed intelligerent et confiterentur etiam ipsum bonum
propositum, quod consequens adjuvat gratia, non esse potuisse in
homine, si non praecederet gratia. Quomodo enim est hominis bonum
propositum sine miserante prius Domino; cum ipsa sit bona voluntas,
quae praeparatur a Domino? Quod autem cum dixissent,
|
“gratiam
quoque adjuvare uniuscujusque propositum bonum,”
|
|
mox addiderunt,
|
“non tamen reluctanti studium virtutis immittere:”
|
|
posset bene
intelligi, si non ab istis, quorum sensus notus est, diceretur.
Reluctanti enim prius auditus divinae vocationis ipsa Dei gratia
procuratur, ac deinde in illo jam non reluctante studium virtutis
accenditur. Verumtamen in omnibus quae quisque agit secundum Deum,
misericordia ejus praevenit eum (Psal. LVIII, 11). Quod
isti nolunt, quia non esse Catholici, sed Pelagiani volunt. Multum
enim delectat impietatem superbam, ut etiam id quod cogitur confiteri a
Domino datum, non sibi donatum videatur esse, sed redditum: ut
scilicet filìi perditionis, non promissionis, ipsi credantur se bonos
fecisse, et Deus jam bonis a se ipsis effectis, pro isto eorum opere
debitum praemium reddidisse.
14. Ita namque illis tumor ipse aures cordis obstruxit, ut non
audiant, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)?
non audiant, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): non
audiant, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7): non audiant,
Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3): non audiant,
Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8); et, Qui spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14): non
audiant, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo
(Joan. VI, 66): non audiant quod Esdras scribit, Benedictus
est Dominus patrum nostrorum, qui hoc dedit in cor regis, clarificare
domum suam, quae est in Jerusalem (III Esdr. VIII, 28):
non audiant quod per Jeremiam dicit Dominus, Et timorem meum dabo in
cor eorum, ut a me non recedant, et visitabo eos, ut bonos eos faciam
(Jerem. XXXII, 40 et 41): maximeque illud per Ezechielem
prophetam, ubi prorsus Deus ostendit nullis se hominum bonis meritis
provocari, ut eos bonos faciat, id est, obedientes mandatis suis;
sed potius haec eis se retribuere bona pro malis, propter se ipsum hoc
faciendo, non propter illos. Ait enim: Haec dicit Dominus Deus,
Ego facio, non propter vos, domus Israel , sed propter nomen meum
sanctum, quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc; et
sanctificabo nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, et
profanastis in medio eorum: et scient gentes quia ego sum Dominus,
dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos
eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus
terris, et inducam vos in terram vestram; et aspergam super vos aquam
mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et mundabo
vos; et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis; et
auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum; et
spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis
ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis. Et post aliquanta
per eumdem ipsum prophetam: Non propter vos, inquit, ego facio,
dicit Dominus Deus; notum erit vobis: confundimini, et erubescite
de viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus: In die
quo mundabo vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et constituam
civitates, et aedificabuntur deserta, et terra exterminata operabitur
, pro eo quod exterminata est ante oculos omnis praetereuntis. Et
dicent: Terra illa exterminata, facta est sicut hortus voluptatis,
et civitates desertae et exterminatae et effossae, munitae sederunt.
Et scient gentes quaecumque relictae fuerint in circuitu vestro, quia
ego Dominus aedificavi destructas, plantavi exterminatas. Ego
Dominus locutus sum, et feci. Haec dicit Dominus: Adhuc hoc
inquiram domui Israel ut faciam eis; multiplicabo eos sicut oves
homines, sicut oves sanctas, sicut oves Jerusalem in diebus festis
ejus: sic erunt civitates illae desolatae, plenae ovium hominum, et
scient quia ego Dominus (Ezech. XXXVI, 22-38).
15. Quid remansit pelli morticinae, unde possit inflari, et
dedignetur, quando gloriatur, in Domino gloriari? Quid ei
remansit, quando quidquid dixerit se fecisse, ut eo praecedente
hominis merito ab homine exorto, Deus subsequenter faciat quo dignus
est homo, respondebitur, reclamabitur, contradicetur, Ego facio,
sed propter nomen meum sanctum, non propter vos ego facio, dicit
Dominus Deus? Nihil sic evertit Pelagianos dicentes, gratiam Dei
secundum merita nostra dari. Quod quidem ipse Pelagius, et si non
corrigendo , tamen orientales judices timendo damnavit. Nihil sic
evertit hominum praesumptionem dicentium, Nos facimus, ut mereamur
cum quibus faciat Deus. Respondet vobis non Pelagius, sed ipse
Dominus, Ego facio, et non propter vos, sed propter nomen meum
sanctum. Quid enim potestis facere boni de corde non bono? Ut autem
habeatis cor bonum, Dabo, inquit, vobis cor novum, et spiritum
novum dabo vobis. Numquid potestis dicere, Prius ambulavimus in
justificationibus ejus, et judicium ejus observavimus, et fecimus ut
digni essemus, quibus gratiam suam daret? Quid enim boni faceretis
homines mali; et quomodo ista bona faceretis, nisi boni essetis? Ut
autem homines sint boni, quis facit, nisi ille qui dixit, Et
visitabo eos, ut eos bonos faciam; et qui dixit, Spiritum meum dabo
in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia
mea observetis et faciatis? Itane nondum evigilatis? nondum auditis,
Faciam ut ambuletis, faciam ut observetis, postremo, faciam ut
faciatis? Quid adhuc vos inflatis? Nos quidem ambulamus, verum
est; nos observamus, nos facimus: sed ille facit ut ambulemus, ut
observemus, ut faciamus. Haec est gratia Dei bonos faciens nos,
haec est misericordia ejus praeveniens nos. Quid merentur deserta, et
exterminata, et effossa; quae tamen aedificabuntur, et operabuntur,
et munientur? Numquid haec pro meritis desertionis, exterminationis,
effossionis suae? Absit. Ista enim merita mala sunt, haec munera
bona. Redduntur itaque malis bona: gratuita ergo, non debita; et
ideo gratia. Ego, inquit Dominus, Ego Dominus. Nonne te ista
vox comprimit, o humana superbia, quae dicis, Ego facio, ut merear
a Domino aedificari atque plantari? Nonne audis, Non propter vos
ego facio: Ego Dominus aedificavi destructas, plantavi
exterminatas: Ego Dominus locutus sum, et feci: non tamen propter
vos, sed propter nomen meum sanctum? Quis multiplicat sicut oves
homines, sicut oves sanctas, sicut oves Jerusalem: quis facit ut
civitates illae desolatae plenae sint ovium hominum, nisi ille qui
sequitur et dicit, Et scient quia ego Dominus? Sed quibus ovibus
hominibus implet, sicuti est pollicitus, civitates, utrum quas
invenit, an quas facit? Psalmum interrogemus; ecce respondet,
audiamus: Venite, adoremus et procidamus ei, et ploremus ante
Dominum qui fecit nos; quia ipse est Deus noster, et nos populus
pascuae ejus, et oves manus ejus (Psal. XCIV, 6 et 7).
Ipse igitur facit oves, quibus desolatas impleat civitates. Quid
mirum? Quandoquidem illi unicae ovi dicitur, hoc est, Ecclesiae,
cujus membra sunt omnes oves homines: Quoniam ego sum Dominus qui
facio te. Quid mihi obtendis liberum arbitrium, quod ad faciendam
justitiam liberum non erit, nisi ovis fueris ? Qui facit igitur oves
homines, ipse ad obedientiam pietatis humanas liberat voluntates.
16. Sed quare istos homines oves facit, et istos non facit, apud
quem non est acceptio personarum (Rom. II, 11)? Ipsa est
quaestio, quam beatus Apostolus curiosius quam capacius proponentibus
ait, O homo, tu quis es ut respondeas Deo? Numquid dicit figmentum
ei qui se finxit, Quare sic me fecisti (Id. IX, 20)? Ipsa
est quaestio, quae ad illam pertinet altitudinem, quam perspicere
volens idem apostolus, quodam modo expavit, et exclamavit: O
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit
illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI,
33-36). Non itaque istam scrutari audeant inscrutabilem
quaestionem, qui meritum ante gratiam, et ideo jam contra gratiam
defendentes, priores volunt dare Deo, ut retribuatur eis; priores
utique dare quodlibet ex libero arbitrio, ut sit gratia retribuenda pro
praemio: et sapienter intelligant, vel fideliter credant, etiam quod
se putant, priores dedisse, ab illo ex quo sunt omnia, per quem sunt
omnia, in quo sunt omnia, percepisse. Cur autem iste accipiat, ille
non accipiat, cum ambo non mereantur accipere, et quisquis eorum
acceperit , indebite accipiat, vires suas metiantur, et fortiora se
non scrutentur (Eccli. III, 22). Sufficiat eis scire quod
non sit iniquitas apud Deum. Cum enim nulla merita invenisset
Apostolus, quibus Jacob geminum apud Deum praecederet fratrem:
Quid ergo dicemus, inquit? numquid est apud Deum iniquitas?
Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero; et
misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis,
neque currentis, sed miserentis est Dei. Grata sit ergo nobis ejus
gratuita miseratio, etiamsi haec profunda insoluta sit quaestio. Quae
tamen eatenus solvitur, quatenus eam solvit idem apostolus, dicens:
Si autem Deus volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam,
attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in
perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa
misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 14-16,
22, 23). Ira quippe non redditur, nisi debita, ne sit
iniquitas apud Deum: misericordia vero etiam cum praebetur indebita,
non est iniquitas apud Deum. Et hinc intelligunt vasa misericordiae,
quam gratuita illis misericordia praebeatur, quod irae vasis cum quibus
est eis perditionis causa et massa communis, ira debita et justa
rependitur. Haec jam satis sint adversus eos, qui per arbitrii
libertatem destruere volunt gratiae largitatem.
|
|