|
17. De laude sanctorum. Ecclesia hujus temporis non est sine
macula et ruga. Insidiae Pelagianorum. Quod vero laude sanctorum,
nolunt nos affectu illius Publicani esurire et sitire justitiam, sed
vanitate illius Pharisaei tanquam saturatos plenosque ructare (Luc.
XVIII, 10-14); quid eis prodest quod adversus Manichaeos,
qui Baptisma destruunt, isti dicunt,
|
“Baptismo perfecte homines
innovari,”
|
|
atque ad hoc Apostoli adhibent testimonium,
|
“qui per
lavacrum aquae Ecclesiam de gentibus sanctam fieri immaculatamque
testatur”
|
|
(Ephes. V, 26); cum superbo sensu atque perverso
contra orationes ipsius Ecclesiae suas exserant disputationes? Hoc
enim propterea dicunt, ut credatur Ecclesia post sanctum Baptismum,
in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum:
cum adversus eos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris
clamet ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
12). Quid, quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur,
quid respondeant non inveniunt? Si enim dixerint se non habere
peccatum: respondet eis Joannes, quod se ipsos decipiant, et veritas
in eis non sit (I Joan. I, 8). Si autem confitentur peccata
sua; cum se velint esse Christi corporis membra, quomodo erit illud
corpus, id est Ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte , sicut isti
sapiunt, sine macula et ruga, cujus membra non mendaciter confitentur
se habere peccata? Quapropter et in Baptismate dimittuntur cuncta
peccata, et per ipsum lavacrum aquae in verbo exhibetur Christo
Ecclesia sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Quia nisi esset
baptizata, infructuose diceret, Dimitte nobis debita nostra: donec
perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.
18.
fatendum est
|
“etiam antiquis
temporibus”
|
|
non solum
|
“mentes bonas adjuvisse,”
|
|
quod et isti
volunt; verum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt.
|
“Omnes quoque
Prophetas et Apostolos vel sanctos et evangelicos et antiquos, quibus
Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed
regula virtutum justos fuisse,”
|
|
non dubium est; quod adversum est
Manichaeis, qui Patriarchas Prophetasque blasphemant: sed quod
adversum est et Pelagianis, interrogati omnes de se ipsis cum in hoc
corpore degerent, una voce concordissima responderent, Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis
non est (I Joan. I, 8).
|
“In futuro autem tempore,”
|
|
negandum
non est,
|
“mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; et nemini
praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere:”
|
|
sed
plenae justitiae saturitatem , ubi peccatum esse non possit, quae hic
a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi
in praemio, eleemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic
minus impletum fuerit mandatorum fiat impunitum per indulgentiam
peccatorum.
19. Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum
insidiosissimis laudibus, id est, laude creaturae, laude nuptiarum,
laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, quasi a
Manichaeorum tendiculis fingere se homines velle eruere, ut possint
eos suis retibus implicare: id est, ut negent originale peccatum, et
parvulis invideant Christi medici auxilium; et ut dicant, gratiam
Dei secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia
(Rom. XI, 6); et ut dicant sanctos in hac vita non habuisse
peccatum, ac sic evacuetur oratio quam sanctis tradidit qui non habebat
peccatum, et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. Ad
haec tria mala homines incautos et incruditos quinque illorum bonorum
fraudulenta laude seducunt. De quibus omnibus satis me existimo
respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae
vanitati.
|
|