|
Subsequitur opus contra Parmeniani Epistolam, in cujus operis
exordio Augustinus multa se antea contra Donatistas, partim scriptis
opusculis, partim tractatibus sive sermonibus ad plebem habitis,
disseruisse dicit. Nempe jam scripserat epistolas in eorum schisma
quamplures: scilicet epist. 23, ad Maximinum; epist. 33, ad
Proculeianum; epistt. 34 et 35, ad Eusebium; epistt. 43 et
44, ad Glorium, Eleusium et Felices; epist. 49, ad
Honoratum, et alias quasdam ante annum Christi 400 datas, quae in
tomo secundo exhibentur. Libros etiam aliquot, unum adversus
Epistolam Donati Carthaginensis episcopi schismatici, et alios
adversus Partem Donati duos ediderat. Liber, quem contra Epistolam
Donati appellat, ad annum Christi circiter 393 pertinebat:
quandoquidem hunc in libro Retractationum primo proxime post Psalmum
contra Partem Donati ponit, testaturque a se fuisse eodem presbyterii
sui tempore compositum. At vero libri duo contra Partem Donati,
quibus in libro Retractationum secundo, ubi opuscula episcopatus sui
tempore confecta recenset, locum assignavit medium inter libros de
Doctrina Christiana et libros Confessionum, referendi erant ad annum
Christi circiter 398. His porro duobus opusculis, quae adhuc
desiderantur, praetermissis, offerunt sese hoc loco libri tres contra
Epistolam Parmeniani, caeteris Augustini, qui adversus Donatistas
exstant, libris priores.
Parmenianus Donatistarum apud Carthaginem episcopus, Primiani
praecessor, successorque Donati, notus est ex ipsius aequali,
Optato Milevitano episcopo catholico, qui grande contra Parmenianum
opus vulgavit. In eo tamen Optati opere nulla fit illius epistolae
mentio, quae ab Augustino refellenda sequentibus libris suscipitur.
Tichonio donatistae scripta haec erat a Parmeniano epistola, ut suae
communionis hominem praeclara quaedam ex Scripturis testimonia et
argumenta pro Ecclesia catholica scriptis suis inserentem cohiberet.
Hinc Augustinus ad Vincentium Rogatistam scribens, Epist. 93,
n. 44:
inquit,
|
“Tichonius, quem Parmenianus
scribendo compescit, et eum deterret ne talia scribat: non tamen
refellit ea ipsa quae scribit; sed uno, sicut supra dixi, eum
premit, quod cum talia diceret de Ecclesia toto orbe diffusa, et quod
neminem in ejus unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen
quasi traditorum contagione removebat, et erat in parte Donati.”
|
|
Et
in epistola 249 Restitutum hortatur ut legat Tichomum, qui illam
|
“quaestionem, quomodo in Ecclesia Dei, si qua forte perversa vel
etiam scelerata corrigere aut exstinguere non valemus, salvo unitatis
vinculo toleranda sint, strenue videatur tractavisse atque solvisse.”
|
|
Parmeniani Epistolam tribus libris aggreditur Augustinus. In
primo, criminationibus occurrit et injustis querelis quas ille effudit
in Catholicos. In secundo et tertio, Scripturae testimonia, quibus
perperam adhibitis decipere imperitos, et separationem a malis seadere
Parmenianus conabatur, expendit, et ad legitimum intellectum
reducit.
Adscribendi videntur hi libri anno Christi prope 400. Nam in
Retractationibus sub opere de Consensu Evangelistarum, quod ad annum
circiter 400 revocavimus, collocantur. Praeterea quoties hic de
Optato Gildoniano loquitur Augustinus, scilicet lib. 2, capp.
1, 4, 9, 15, ipsum vita jam functum esse satis innuit; ejusque
tyrannidi finem impositum (quod anno Christi 398 contigisse, ex
libro secundo contra Petiliani Litteras cap. 92, postea
videbimus) significat in eodem contra Parmenianum libro secundo,
cap. 2, ubi
|
“Optatum Gildonianum decennalem totius Africae
gemitum”
|
|
appellat. Tandem in libro primo, cap. 9, dicit deorum
|
“simulacra everti atque confringi jussa esse recentibus legibus.”
|
|
Has vero leges non ante annum 399 ab Honorio datas nemo nescit.
Pollicetur in eodem hoc opere se alias tractaturum uberius quaestionem
de Baptismo. Promissum continenter exsolvisse ex Retractationum
serie facile intelligitur, ubi libros de Baptismo conscriptos proxime
huic operi subjungendos curavit.
|
|