CAPUT IX.

15. An forte de religione fas non est ut dicat Imperator, vel quos miserit Imperator? Cur ergo ad imperatorem vestri venere legati? Cur eum fecerunt causae suae judicem, non secuturi quod ille judicaret? Sed quorsum ista dicuntur? numquidnam, etiam si obtineant non pertinere ad Imperatorem adversus eos aliquid statuere, qui prava in religione sectantur, propterea si interfecerit eos; quos punierit martyres erunt? Hoc enim modo ista haereticis omnibus vox patebit, in quos ex occulto imperio Dei, per manifestum hominum imperium multa quibus coercerentur, severissime constituta sunt; nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis Paganis. Nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra everti atque confringi jussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. Si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione quam piam religionem putabat, poenas legibus luit? Nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. Non ergo quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab Imperatore punitus, martyr efficitur. Neque enim vident qui talia sentiunt, in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum sibi gloriam vindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut pene toto orbe terrarum eorum templa evertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. Quod si dementissimum est dicere; non ergo ex passione certa justitia, sed ex justitia passio gloriosa est. Ideoque Dominus, ne quisquam in hac re nebulas offunderet imperitis , et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait, Beati qui persecutionem patiuntur; sed addidit magnam differentiam, qua vera a sacrilegio pietas secernatur; ait enim, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Nullo modo autem propter justitiam, qui Christi Ecclesiam diviserunt, et cum eam simulata justitia quasi conantur ante tempus a palea separare, ac frumenta ejus falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius , tanquam levissima palea variis rumorum flatibus separati sunt. Sed inquiunt: Non haec fecimus. Videant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere , et tunc audere, si quid molestiarum sive poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, vel deponere in querimoniam, aut assumere in gloriam. De qua re, id est, ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.