|
16. An forte dicent, etiam si convincuntur in
sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint,
martyres non sint; non tamen ad imperatorum potestatem haec coercenda
vel punienda pertinere debere. Qua in re quaero quid dicant: an quia
de religione vitiosa vel falsa nihil curandum est talibus potestatibus?
Sed multa jam etiam de Paganis diximus, et de ipsis daemonibus, quod
persecutiones ab imperatoribus patiantur. An et hoc displicet? Cur
ergo ipsi ubi possunt templa subvertunt, et per furores
Circumcellionum talia facere aut vindicare non cessant? An justior
est privata violentia, quam regia diligentia? Sed haec omitto; illud
quaero, cum manifeste enumeret Apostolus opera carnis, quae sunt,
inquit, fornicationes, immunditiae, contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates,
comessationes, et his similia (Galat. V, 19); quid istis
videatur , ut crimen idololatriae putent juste ab imperatoribus
vindicari: aut si nec hoc volunt, cur in veneficos vigorem legum
exerceri juste fateantur; in haereticos autem atque impias dissensiones
nolint fateri, cum in iisdem iniquitatis fructibus auctoritate
apostolica numerentur. An forte nec talia potestates istae humanae
constitutionis permittuntur curare ? Propter quid ergo gladium
portat, qui dictus est minister Dei vindex in iram eis qui male
agunt? Nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc
intelligere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius
intelligatur vindicta spiritualis, qui excommunicationem operatur :
cum providentissimus Apostolus consequenti contextione lectionis satis
aperiat quid loquatur. Illic quippe addidit, Propter hoc enim et
tributa praestatis: ac deinde subjunxit, Reddite omnibus debita; cui
tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem;
cui timorem, timorem (Rom. XIII, 1-7). Hoc ergo jam
restat, ut istis disputationibus suis prohibeant Christianos tributa
persolvere: cum et Dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos
imitantur isti, nummo inspecto, Reddite, ait, Caesari quod
Caesaris est, et Deo quod Dei est (Matth. XXII, 21). Hi
vero in utroque inobedientes atque impii, nec Deo reddunt christianum
amorem, nec regibus humanum timorem: ita caeci et insani, ut cum
schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis
imperatoribus missas de basilicis excluserint, et vi magna jussionum et
auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant Catholicam, si pro ea
catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. Ipsi vero
Maximianistae antequam essent Maximianistae, id est, cum adhuc uno
simul Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille
Maurus per regem barbarum Firmum , quam saeva, et quam acerba
perpessus sit, recolant: et taceant, nec conqueri audeant si quid
hujusmodi vel a Primianistis propter suum schisma, vel cum
Primianistis propter Donatistarum , non pro religione sacra, sed pro
animositate sacrilega patiuntur.
|
|