|
17. Fortassis enim dicunt, graviora se
perpessos a catholicis imperatoribus, quam isti fecerunt per reges
barbarorum Rogatistis, vel per judices catholicorum imperatorum
Maximianistis, vel etiam faciunt per furorem Circumcellionum
quibuscumque possunt. Quasi vero inde quaestio sit, utrum graviora
patiantur quam faciunt. Quod quidem nullo modo concesserim. Multa
enim eorum saevissima numerantur, imo numerari non possunt, quae si
pauciora essent vel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso
essent certe graviora, quod non ab ordinatis potestatibus jubentur,
sed extraordinariis furoribus admittuntur. Non enim tam multa sunt
quae adversus Maximianistas per judices humanae constitutionis egerunt
(in eo genere actionum ponant, si volunt, quaeque etiam ad
persequendum Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta sunt,
etsi illum, licet hostem immanissimum Romanorum, in legitimis
numerent): sed haec non tam multa sunt, quam multa quotidie agunt per
furiosos ebriosorum juvenum greges, quibus principes constituunt , qui
primum tantummodo fustibus, nunc etiam ferro se armare coeperunt, qui
Circumcellionum notissimo nomine per totam Africam vagantur, et saeva
contra omnem ordinem legum potestatumque committunt: quorum scelera cum
ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus, vel omnino
ad se non pertinere contra omnes homines ore impudentissimo affirmant:
neque hanc saltem vocem totius orbis accipiunt, multo probabilius
veriusque dicentis, nescire se quid in Africa gestum sit, sive a
parte, sive contra partem Donati, quam scilicet in ipsa Africa
Donatistarum episcopos Circumcellionum vel facta nescire, vel dicere
ad se non pertinere .
18. Sed, ut dicere coeperam, hoc non quaeritur modo, utrum
patiantur graviora quam faciunt: sed utrum adversus haereticos et
schismaticos tale aliquid fieri liceat. Si enim dicunt non licere,
cur ipsi faciunt? Si autem licere fatentur, etiam sic ostendant,
quod nullo modo possunt, graviora se perpeti a catholicis
imperatoribus, quam ipsi per judices eorum, vel per regem Barbarorum
schismaticis suis fecerunt, vel per insaniam Circumcellionum omni
generi hominum faciunt. Neque hoc mirandum est, si plus possunt
principes, quam missi a principibus judices; si plus possunt Romani
imperatores, quam barbari reges; et si merito graviora legibus patitur
latro, quam contra leges ipse committit: unde merito constitutionibus
justis graviora patiuntur Circumcellionum mancipes , quam faciunt
Circumcelliones: et tamen est tanta mansuetudo Christianorum, ut
poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. Sed ecce
damnaverunt in concilio suo Maximianistas trecenti decem episcopi
donatistae. Illi autem pertinacia perversitatis suis basilicis cedere
nolebant. Aditi sunt judices, concilium eorum proconsularibus Gestis
inductum est. Deinde jussum est ut illi qui tanto episcoporum numero
damnati sunt, oederent locis: qui facile cesserunt, non multa passi
sunt ; qui autem resistere tentaverunt, quemadmodum afflicti sint,
quis ignorat? Sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut
ad injurias judicum perveniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus
paterentur? Sic et tunc cum post terminum causae, in qua se isti a
Catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset ut basilicas non
tenerent, et tenerent imperialibus resistendo jussionibus; ita ut vis
illa notissima Circumcellionum praevaleret, addendo insuper etiam, ut
cum donis Ecclesiae, quos miserat Imperator, per Africam euntes ,
turbulentissimis et saevissimis seditionibus agitarent: tales in eos
leges proferuntur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant
unitatis, sed a separatis atque in suo schismate constitutis fuerant
fabricatae, retinere sinerentur. Qua in re jam suas injurias potestas
regia vindicavit. Quid enim valent juste possidere inimici justitiae?
|
|