CAPUT XII.

19. Nec pro eis aliquid promulgasse quis invenitur, nisi apostata Julianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat; quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. Cui quidem isti Donatistae, sicut judicum Gesta testantur, quibus hi quod impetraverunt allegarunt, talibus verbis supplicaverunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint, quam eum isti furiosi laudaverunt. Dixerunt enim, quod apud eum sola justitia locum haberet. Quid ergo aliud dixisse reperiuntur, nisi christianam sanctitatem non esse justitiam, quae apud illum nullum haberet locum; aut honorem daemonum esse justitiam? Aliorum autem imperatorum leges quae vehementer adversus eos latae sunt, quis ignorat? In quibus una generalis adversus omnes qui christianos se dici volunt, et Ecclesiae catholicae non communicant, sed in suis separatim conventiculis congregantur, id continet, Ut vel ordinator clerici, vel ipse ordinatus denis libris auri mulctentur: locus vero ipse quo impia separatio congregatur, redigatur in fiscum. Sunt et aliae jussiones generales, quibus eis vel faciendi testamenta vel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur, vel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. Nam in quadam causa cum homo nobilis Imperatoribus supplicasset, quod soror ejus quae de parte Donati fuerat, cum defungeretur, nescio in quos communionis suae, et maxime in quemdam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege praeceptum est ut omnia fratri restituerentur: ubi etiam Circumcellionum mentio facta est, si more suo violenter obsisterent, quo genere auxiliorum et adminiculis repellerentur. Sic enim noti, sic multis praeliis probati sunt, ut de his et supplicatio Imperatori fieret, et Imperator tacere non posset.