|
20. Quae cum ita sint, cum et divinis et
humanis legibus ita damnentur; tanta est tamen mansuetudo christiana,
ut non solum teneant basilicas, quas jam praecisi aedificaverunt, sed
nec eas omnes reddiderint unitati, quas ab exordio unitas tenuit. Et
cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati pertinentibus,
per judices a catholicis imperatoribus missos instanter excluserint,
tamen a multis locis quos catholica ante unitas retinebat, nec ipsorum
catholicorum imperatorum legibus excluduntur. Postremo, si quid forte
aliquando immoderatius in eos factum est, quod christianam excederet
lenitatem, displicet omnibus frumentis messis dominicae, id est, in
Christo laudabilibus Christianis, qui sive centenario, sive
sexagenario, sive tricenario fructu in catholica Ecclesia toto orbe
succrescunt.
|
|