CAPUT XIV.

21. Quapropter zizania vel paleam catholicae segetis nobiscum copiosissime accusent, sed nobiscum ferre patientissime non recusent. Noluit enim Dominus ante tempus eradicare zizania, et a frumentorum permixtione separare. Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem. Et cum involucrum ejusdem similitudinis quaerentibus discipulis explicaret, non ait, Ager est Africa; sed ait, Ager est hic mundus. Per totum ergo mundum seges ista seminata est, per totum superseminata zizania, per totum crescit utrumque usque ad messem. Numquid aut Donatus fuit major messor, aut eo tempore quo se isti a terrarum orbe separarunt, tempus messis advenerat: cum idem Dominus ne alicui liceret interpretari quod vellet, apertissime dixerit, Messis autem est finis saeculi; messores autem Angeli sunt (Matth. XIII, 23-30, 36-43)? Tales enim messores errare non possunt, ut vel frumenta pro zizaniis colligant, vel pro frumentis zizania redigant . Isti autem cum quasi zizania fugiunt, se ipsos esse zizania demonstrarunt, in manifestissimo sacrilegio contra sententiam Domini praedicantes: ut cum ille dicat, Sinite utraque crescere usque ad messem; isti per tam magnum agrum, id est, totum mundum , zizania crescere, frumenta vero diminuta, et in sola Africa remansisse contendant, Christo regi et principi nostro sacrilegam facientes injuriam. Scriptum est enim: In late gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28). Sed jam tempus est, quantum existimo, ipsa testimonia Scripturarum, quae male interpretando decipiunt imperitos, diligenter attendere, et quantum Dominus donat, secundum intellectum catholicae veritatis aperire.