|
1. Multa quidem alias adversus
Donatistas, pro viribus quas Deus praebet, partim scribendo, partim
etiam tractando disserui: nunc autem quoniam incidit in manus nostras
Parmeniani quondam episcopi eorum quaedam epistola, quae scribitur ad
Tichonium, hominem quidem et acri ingenio praeditum, et uberi
eloquio, sed tamen donatistam, cum eum arbitraretur in hoc errare,
quod ille verum coactus est confiteri; placuit petentibus, imo
jubentibus fratribus, ut huic eidem Parmeniani epistolae responderem,
propter quaedam maxime quae de Scripturis testimonia non sicut
accipienda sunt, accipit. Tichonius enim omnibus sanctarum paginarum
vocibus circumtusus evigilavit, et vidit Ecclesiam Dei toto orbe
diffusam, sicut de illa tanto ante per corda et ora sanctorum praevisum
atque praedictum est. Quo percepto, suscepit adversus ipsos suos
demonstrare et asserere, nullius hominis quamvis sceleratum et immane
peccatum praescribere promissis Dei, nec id agere quorumlibet intra
Ecclesiam constitutorum quamlibet impietatem, ut fides Dei de
Ecclesia futura et diffundenda usque ad terminos orbis terrae, quae in
promissis patrum retenta et nunc exhibita est, evacuetur . Hoc ergo
Tichonius cum vehementer copioseque dissereret, et ora contradicentium
multis et magnis ac manifestis sanctarum Scripturarum testimoniis
oppilaret; non vidit quod consequenter videndum fuit, illos videlicet
in Africa christianos pertinere ad Ecclesiam toto orbe diffusam, qui
utique non istis ab ejusdem orbis communione atque unitate sejunctis,
sed ipsi orbi terrarum per communionem connecterentur. Parmenianus
autem caeterique Donatistae viderunt hoc esse consequens, et maluerunt
suscipere obstinatissimum animum adversus apertissimam veritatem quam
Tichonius asserebat, quam ea concessa superari ab Africanis
Ecclesiis, quae illius unitatis quam Tichonius asserebat, communione
gauderent, unde se isti separassent. Et Parmenianus quidem primo eum
per epistolam velut corrigendum putavit: postea vero ex concilio eorum
perhibet damnatum. Epistolae itaque Parmeniani, quam scripsit ad
Tichonium, reprehendens eum, quod Ecclesiam praedicaret toto orbe
diffusam, et admonens ne facere auderet, hoc opere statuimus
respondere.
|
|