CAPUT II.

2. Illud itaque primum videamus, quale sit, quod

“Gallos et Hispanos et Italos et eorum socios,”

quos utique totum orbem vult intelligi,

“traditoribus Africanis commercio scelerum et societate criminum”

dicit

“esse consimiles.”

Homini enim de Scripturis sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta, ipse sine documentis loquitur et vult nihil probans credi sibi; invitans eum videlicet ad imitationem sui, quia et ipse quibusdam coepiscopis suis contra tot Ecclesias per tantam latitudinem terrarum omnium constitutas, non nisi loquentibus credidit. Qua credulitate quid magis temerarium reperiri potest? Dicit enim

“legatione functos quosdam,”

sicut ipse asserit,

“fidelissimos testes, ad easdem venisse provincias,”

deinde

“geminato adventu sanctissimorum,”

sicut ipse dicit,

“Domini sacerdotum, dilucide, plenius ac verius publicata esse”

quae objiciunt; homo putans sibi magis credi debere quam Deo. Profert Tichonius divini Testamenti tonitrua, quod factum est in promissione Abrahae et in promissione Isaac et Jacob, quorum se Deum testatur dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc nomen est mihi in aeternum (Exod. III, 6, 15). Et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. Quid dictum est ad Abraham? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quid dictum est ad Isaac? Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem meam (Id. XXVI, 4, 5). Quid dictum est ad Jacob? Ego sum Deus Abrahae patris tui, et Deus Isaac, ne timeas. Terram enim supra quam tu dormis, tibi dabo et semini tuo: et erit semen tuum sicut arena terrae 2, et replebitur in mare et in africum et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo (Id. XXVIII, 13, 14). Ne autem de Judaeis dictum putent; quid sit semen Abrahae, in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat Apostolus. Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). In Christo ergo omnes gentes benedictionem habituras, tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum veritate; et contradicunt qui se christianos dici volunt! Et contra hoc quid opponunt?

“Legatione,”

ait,

“functi quidam fidelissimi testes ad easdem provincias venerunt: dein geminato adventu sanctissimorum Domini sacerdotum, dilucide, plenius ac verius est publicatum.”

Quid, quaeso te, quid per ipsos fideles testes, quos vultis Deo esse fideliores, quid publicatum est? An quia per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non est permissum pervenire usque ad omnes gentes, et ibi exaruit quo pervenerat? Dicite jam collegis vestris magis credendum esse quam Testamento Dei: et hoc dicentes, ipsum Testamentum vos a flamma conservasse gloriamini, quod lingua delere conamini.

3. Sed eligat quisque quod placet; et si contra coelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praevalet, dimisso coelo evanescat in ventos. Si enim Parmenianus cathedrae suae non faveret, magis eligeret Scripturae Dei credere quam collegis suis. Deus enim dicit ad Jacob: Non relinquam te, donec faciam quae locutus sum tecum (Gen. XXVIII, 15). Istos autem multo est utique credibilius, quia jam justo judicio fuerant improbati, ad sociandum communionem in illis partibus, ubi jam Deus complebat quod promiserat patribus, non esse admissos, et propterea de sanctis sacerdotibus Dei, a quibus recipi non meruerant, jactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent, et temere credulas mentes superbia sui nominis irretitas, ab orbis terrarum pace disrumperent. Quid hac stultitia, imo vero dementia reperitur insanius? In tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte complevit Deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino veniat, quod promisit, qui dixit, Non relinquam te, donec faciam quae locutus sum tecum. Et isti jam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit Deus, et ideo ex partibus terrarum in quibus jam impletum erat, periisse Abrahae semen, quod est Christus, et evacuatas promissiones Dei, quia ipsi non sunt admissi ad eorum communionem, apud quos hoc jam retinebat orbis impletum. Et non eis dicitur, Solus Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4): de vestro ista dicitis, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44): vos ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini. Non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis, de orbe terrarum, quem possidere jam coeperat, periisse Christum. Et qui hoc credunt, cum impudenter dicerent , Christiani sumus; audent dicere, Nos soli sumus.