|
4. Dicit etiam Parmenianus, hinc probari
consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis, et aliorum
sacrilegiorum; quia cum multa talia fuerint tempore persecutionis
admissa, nulla propterea facta est in ipsis provinciis separatio
populorum. Quasi fieri non potuerit ut partim latuerint mali, neque
fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari; partim
etiam fuerint proditi atque damnati, et quia rebus manifestis non
arguebantur, ab Ecclesiis perturbandis dividendisque cessaverint:
atque ita factum sit ut cum quidam non accusarentur, quaedam vero
incerta crimina pro certa pace Deo dimitterentur; quaedam autem ita
manifestata et convicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata
innocentia decipere populos, nequaquam unitatis vinculum rumperetur.
Neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum,
nisi magis factio falsa fingentium, quam ratio vera convincentium
praevaleret.
5. Legant qui volunt quae narret, et quibus documentis quam multa
persuadeat venerabilis memoriae Milevitanus episcopus catholicae
communionis Optatus (Contra Parmenianum, lib. 1), sive de
Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima femina, quam pro
Ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat; vel
de caeteris factionis ejus consortibus, sive furibus ecclesiastici
argenti, sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus, et sibi
praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus; sive de
Numidis episcopis quos ista factio convocaverat ad perniciem
Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Qui venientes
cum primate suo tunc Secundo Tigisitano, et aliis quibus traditionis
confessa crimina Secundus ipse donaverat, veluti paci consulens,
sicut ecclesiastica Gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla
dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco
servato, traditorem esse censuerunt: ut ei videlicet obessent absenti
traditionis crimina tantummodo objecta, cum sibimetipsis praesentes
confessa donaverint. Ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis
christianus in transmarinis et longe remotis terris, et in ipsis
Africanis gravioribus et adversus ejusmodi fallacias robustioribus
communicaret Ecclesiis, episcopum alterum ordinaverunt , ut possent
pro suo facto contradicere promissionibus Dei, ne in semine Abrahae
benedicerentur omnes gentes; ut eas etiam partes orbis terrarum a
traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen
audissent. Insuper etiam contra orbem terrarum, dicentem, Quod
civibus tuis objicis, nec cognoscere potui, nec damnare incognitum
debui (aut certe quomodo se haberet ejus vita, quam tamen isti de
nullo crimine convicerunt, ille tanquam innocens audisset), proferunt
testimonium Apostoli dicentis, Non solum qui faciunt ea, sed etiam
qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Parumne eis fuit tot
et tantos christianos populos damnare inauditos, nisi etiam contra
Apostolum ipsum ejus quidem verba, sed non ejus intellectum depromere
auderent? Si enim hoc est consentire malefacientibus, esse cum eis in
Ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se
periclitari contestabatur (II Cor. XI, 26), et quos non
caste, sed per invidiam sine charitate praedicantes Evangelium,
praedicare tamen permittit (Philipp. I, 15, 17, 18). Si
autem nihil est aliud consentire malefacientibus, nisi mala facta eorum
approbare atque laudare; exemplo Apostoli, orbis terrarum non
consentiret criminibus Afrorum, etiam si ea cognita pro pace
Ecclesiae toleraret; quem tamen ea cognovisse isti non probant, etiam
si vera fuisse probare potuissent.
|
|