CAPUT IV.

6. Frustra itaque dicit Parmenianus, damnatos in Africa traditores in consortium damnationis acceptos a provinciis transmarinis. Hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum, ex istorum falsa criminatione damnemus, potius quam ex vera Dei promissione diligamus. Quid enim magis credendum est, quod dixit Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes; an quod isti dicunt, In semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes: ut plus valeat quod commisit iniquitas, quam quod pollicita est veritas? Cur ergo non potius credimus quia illi qui recepti sunt in communionem a provinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest; aut certe eum convinci non possent, etiam si mali fuerunt, innocentes crediti, sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? Quid, quod etiam si per malos fratres, quales Apostolus in Ecclesiae unitate toleravit, quales martyr Cyprianus in Epistola de Lapsis gemit; si ergo per tales fratres etiam in judicum numero constitutos, actum esset aliqua pravitate, ut traditores excludi convincique non possent , et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.

7. Quod enim de Osio dicunt Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent, non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse quibus eum communicasse asserunt. Hoc enim nisi probaverint, frustra dicunt se scisse qualis fuerit: quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando, propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. Hoc enim magis credibile est (si tamen Osius ab Hispanis damnatus, a Gallis est absolutus), sic fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumventi, et callida insidiarum fraude decepti, contra innocentem ferrent sententiam, et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne pervicaci et animosa perversitate priores suas sententias defendendo, in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergraditur, caecitate impietatis irruerent: sicut isti miseri fecerunt, et nec sero saltem toties divisi atque concisi sentiunt quod fecerunt.

8. Satis igitur, satisque declarant unde insanabiles facti sunt, videlicet ne sententias suas, quas in absentem Caecilianum temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino judicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione veritatis et pacis acquiescerent; majorem reportaturi victoriam, si animositatem humanam saltem post judicium, quam si hominem in ipso judicio superarent. Nam illa victoria praecelsior est, et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno victo, sed de universa subjugata civitate referatur, dicente Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Illi ergo hominem vincere cupiebant, quos ira vincebat. Et quia hominem vincere nequiverunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in judicio victi sunt; ab ira, quia nec victi quieverunt, pravissimo corde vel audientes vel legentes Apostoli sententiam dicentis, Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo (Galat. II, 18). Quae verba scilicet si tam sinistro animo ipse Apostolus intelligeret, nec christianus nec apostolus fieret, nec praedicator aedificaret Ecclesias, quas persecutor ante destruebat. Nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi voluerunt, quam cum detestantur Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni judicioque cesserunt. Quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica: et ideo non mirum quod ista humilitate pax custodita est, et illa elatione disrupta. Proinde illis recte redditur quod fecerunt: docuerunt enim talia posteros suos. Nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus , quem primo ipsi damnaverunt, innocens judicatus est, judicio cedere noluerunt , nisi pro dicta contumacia sententiam apostolicam imperitis opponendo, et dicendo, Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo. Destruxerant enim centum collegae Primianum, et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. Ita cum se cavere fingunt ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos malo schismatis sacrilegi destruxerunt .

9. Sed tamen si viveret Parmenianus, non auderet jam reprehendere Hispanos, et eos appellare praevaricatores qui a sententia sua in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi Primiano jam a se damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas proprias venire sententias, quam contra pacem unitatis, etiam in parte Donati. Et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis, ad eosdem ipsos a quibus damnati fuerant, studio concordiae redierunt, et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento, pro pace suscepti sunt: nec quisquam rebaptizandos putavit, qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. An forte quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas, et eos non intelligens quos Apostolus praevaricatores vocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere maluerunt, et adjunctis sibi nonnullis similibus sociis, etiam Parmenianistas crearet, sicut jam multa frusta de isto frusto per totam Africam facta sunt ? Sic, sic necesse est ut minutatim secti concisique dispereant, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo vinculo praetulerunt. Neque enim tam timenda sunt quae comminatur Parmenianus, quam intuenda quae confitetur.