|
10. Cum enim diceret, per Osium Hispanum
adjutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et
illibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem servorum Dei
integram restitisse; ultro fassus est suos ipsos adiisse etiam
Constantinum, et arbitrio ejus a judicibus episcopis causam cognitam,
quibus praefuit Melchiades Romanae urbis episcopus. In quo judicio,
sicut ecclesiastica Gesta testantur, quia victi sunt isti, et
innocens Caecilianus inventus est, eumdem Melchiadem crimine
traditionis accusant. Quod quaero quomodo cognoverint? Si enim ante
judicium, non sibi praejudicare debuerunt, ut apud talem judicem
causam agere inciperent, etiam ex praecepto Imperatoris quem ipsi
adierant, tale subire judicium . Si autem post dictam causam
prolatamque sententiam eum traditorem didicisse perhibent, usque adeo
dementes sunt homines, ut contra judices apud quos victi sunt, victis
litigatoribus credant ? Et tamen in his omnibus (quamvis magna
temeritate, Italos, Gallos, et Hispanos accusant, relictis
caeteris tam multis provinciis atque gentibus, a quibus nefando
sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina
Italorum, Hispanorum, atque Gallorum, etiam si vera dicerentur),
jam caeteras terras caeco more, vel potius furore arguunt, et eis
irascuntur: quia cum duae partes essent in Africa, una, inquiunt;
traditorum, et altera innocentium, traditores sibi quam innocentes
adjungere maluerunt. Quae una criminatio brevissime atque verissime
ita refellitur, quia cum duas partes audissent esse in Africa, unam
traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt,
quae causam suam apud vicinos ecclesiasticos judices obtinuerat.
Quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes
quemadmodum ista in Africa gesta sint, id tamen crediderunt quod
pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus
separatio nullo modo innocens esse potuit.
|
|