|
11. Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense
oppidum et episcopos judices et partes ex Africa convenisse,
Caecilianum scilicet atque Donatistas; ubi omnia suis credidit, cui
nihil victi potuerunt nisi de judicibus conqueri : nec tamen negat
rursus eos ad Constantinum venisse; et quia ibi quoque ultimo judicio
superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. Quibus
omnibus consideratis, qui sine studio partium judicat, eligat quibus
credat; utrum judicibus sententias proferentibus, an litigatoribus
contra quos prolatae sunt, litem finire nolentibus. Certe orbis
terrarum judicibus credidit. Qui autem Donatistis consentiunt,
eosque defendunt, fatentur se illis credere qui causam suam,
qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot
disceptationibus obtinere, et eorum adversus judices murmura et crimina
credula vanitate suscipiunt. Qua in re si innocentes se dicunt, et
eos quos superatos scimus; quanto innocentiores sunt qui temere aliquid
mali de ipsis judicibus credere nolunt, de quibus necesse est ut qui
victi fuerant conquerantur? Non solum enim qui bonam causam perdidit,
de iniquo vel tardo vel negligenti judice queritur: sed etiam qui
justissime victus est, ea caecitate de innocente judice murmurat, qua
caecitate cum innocente adversario litigabat. Quapropter isti non ideo
scelerati sunt, quia de omnibus victis nolunt temere aliquid credere:
sed ideo quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus,
qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis judicibus credere.
|
|