|
12. Existat enim aliqua illarum partium in
nomine Christi nobilissima Ecclesia, ex illis septem, et si placet
potissimum Philadelphia (Apoc. III, 7), quae de mystico
nomine per linguam graecam fraternam intimat charitatem. Audiamus
igitur vocem ejus, nec ejus palea loquatur, sed frumentum. Si ergo
dicat istis: Quid in me arguitis , fratres? quid accusatis? Quanto
intervallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim
nosse, partim audire potuistis: quid ibi tunc sive traditores, sive
traditorum vel accusatores vel damnatores, sive innocentium vel
calumniatores vel oppressores egerint, prorsus ignoro. Sed ille
Dominus noster qui emit totum mundum pretio sanguinis sui, cujus
sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens, Foderunt manus
meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero
consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea; et
super vestem meam miserunt sortem: inter nos et vos non spatia
constituit vacua et nuda Christianis; implevit haec omnia
sanctificatione nominis sui. In ipso quippe psalmo passionis, non
solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est: ibi enim paulo
post dicitur, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium;
quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal.
XXI, 17, 18, 19, 28, 29). De causa itaque vestra
tunc fortasse cogerer judicare, si vel vicina essem, vel ita remota,
ut inter nos et vos non habitarent alii christiani eodem nomine
signati, eadem unitate pacati. Multae interjacent patriae gentium,
simul mecum emptae illius sanguine, in cujus conspectu mecum pariter
adorant. Per illas ad me transiit fama de vobis; ipsae de vicinitate
causam vestram examinare potuerunt: quod si non est factum, vos
neglexistis; neque enim neglecti a caeteris, non usque ad nos etiam
veniretis: si autem aliquid judicatum est, date veniam, non audeo
vobis superatis temere credere, et judices vestros eadem temeritate
damnare. Accedit huc aliud quod me plurimum moveat, quia si vos
innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres qui nihil vobis
nocuimus, amaretis: cum vero nos, qui bene nobis conscii sumus causam
vestram vicinis vestris recto Ecclesiae jure commissam fuisse , qui
coram Deo sciunt quemadmodum judicaverint, lacerare tamen maledictis
et acerbis odiis insectari, et quasi propter vos Christus apud nos
haereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de
illa vestra causa sentire poterimus? Qui enim longe remotissimos
fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam juste a
vicinis vestris damnati fueritis, ostenditis. Cur enim non credam
recte damnari potuisse a vicino judice auditum, qui me fratrem tam
longe absentem damnare non dubitat inauditum; hoc mihi objiciens
maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui, eis ad quos causa
perducta est judicibus potius, quam victis litigatoribus credidi?
Quibus judicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui victi
sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. Magno enim
delicto implicaremur, si cum corda humana non cerneremus,
necdisciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus judicantibus
credere, ultra quos non potuit causa transire, et per quos potuit ad
nos fama percurrere. Ab istis innocentibus impia te direptione
discindis, et innocentem te dicis: quod utique si esses, cum videres
in Scripturis sanctis messem Domini tui ante ultimam segregationem et
ventilationem a zizaniis et palea non posse separari (Matth. III,
12, et XIII, 27-43), eligeres potius fortis esse in
tolerandis malis, quam impius in deserendis bonis. Cur enim
Ecclesiarum per orbem longe remotarum non putamus esse istas, et quam
justissimas voces, quas in Philadelphia figuravi?
|
|