|
13. Quin etiam conqueri audet
Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum, id est, ad supplicium
duci jussit, qui victi apud ecclesiasticos judices, nec apud ipsum
quae dicebant probare potuerunt, et adhuc in sanctae Ecclesiae
praecisione sacrilego furore ferebantur: et hoc eum tanquam immaniter
jussisse, Hispano Osio suggerente criminatur: suspicionibus
videlicet suis, sicut semper, damnando inauditos. Quasi vero non
humanius ac probabilius alius crediderit, Osio tanquam episcopo
suggerente potius factum ut in leniorem coercitionem, quamvis
immanissimi sceleris, id est, sacrilegi schismatis, sententiam
flecteret Imperator. Quid enim isti non juste patiuntur, cum ex
altissimo Dei praesidentis et ad cavendum ignem aeternum flagellis
talibus admonentis judicio patiuntur, et merito criminum, et ordine
potestatum? Prius enim probent se non esse haereticos vel
schismaticos, tum demum de indignis poenis suis lividam emittant
vocem, tum demum sese audeant cum mali aliquid patiuntur, veritatis
martyres dicere. Alioquin si quisquis ab Imperatore vel a judicibus
ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres
martyribus pleni sunt, omnes catenae judiciariae martyres trahunt, in
omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres
deportantur, in omnibus poenalibus locis juridico gladio martyres
feriuntur, ad omnes bestias martyres surriguntur, aut jussionibus
judicum vivi ignibus concremantur. Si autem, sicut dicit Apostolus,
Non est potestas nisi a Deo, et minister Dei est, vindex in iram ei
qui male agit, nec sine causa gladium portat. Vis non timere
potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII,
1-4): bonus quidquid passus fuerit, laus illi provenit ex
potestate facientis; malus vero qui merito patitur iniquitatis, non
deputet saevitiae potestatis.
14. Et tamen quid tale isti patiuntur, quale faciunt, nisi quia
hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? Nam si
sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit. Si a
pace Christi praecisae animae atque separatae in haeresis vel
schismatis sacrilegio moriuntur, quia non videtur, non plangitur: imo
vero mors tetrior atque luctuosior, et, ut plane dixerim, verior,
jure consuetudinis deridetur: cum auctores tantarum mortium publice
insultant, et nec veritatis manifestandae causa sermonem nobiscum
conferre dignantur: et si quid temporalis molestiae passi fuerint per
certissimum atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi privatis
furiosorum agminibus multo graviora passim atque quotidie, nulla
regia, nulla ecclesiastica lege committant; nos corporum persecutores
vocant, se animarum interfectores non vocant, cum privata licentia nec
corporibus parcant. Sed quia per mansuetudinem christianam multo
severius oculus judicatur evulsus in lite, quam animus excaecatus in
schismate, et adversum nos loquuntur, et nobiscum loquuntur, et cum
eos obmutescere compellat veritas, silere non permittit iniquitas.
|
|