|
18. Objiciunt etiam quod dicitur in Psalmo:
Peccatori autem dixit Deus: Utquid exponis justificationes meas, et
assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et
projecisti sermones meos retro. Si videbas furem concurrebas cum eo,
et cum moechis particulam tuam ponebas , Os tuum abundavit malitia,
et lingua tua concinnabat dolos . Sedens adversus fratrem tuum
loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal.
XLIX, 16-20). Sed aperiant aliquando aures cordis, et
desinant esse non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus
affirmant (I Tim. I, 7). Attendunt enim dictum peccatori,
Utquid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per
os tuum? et non intelligunt ad hoc dictum, ut sciat sibi nihil
prodesse verba quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non faciat;
verumtamen aliis prodesse quae etiam per malos audiunt, et faciunt.
Quod ipse Dominus docet in Evangelio, dicens de Pharisaeis: Super
cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt,
facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII,
2, 3).
19. Atque utinam vellent in his verbis quae de psalmo meminerunt,
se tanquam in speculo intueri. Quomodo non projiciunt sermones Dei
retro, qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem? Quomodo non
oderunt disciplinam, qui damnare audent orbem inauditum, et quia pro
merito, imo longe minus merito, pro tanti furoris audacia, secundum
divinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non
peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur? Eos
sane cum fure concurrisse non dico : quia fure pejor est raptor, quod
esse undique conclamabatur Optatus. Annon cum moechis particulam suam
ponunt, qui greges ebrios sanctimonialium suarum cum gregibus ebriis
Circumcellionum die noctuque permixtos, vagari turpiter sinunt?
Annon sedentes adversus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam
quos convincere nequiverunt, in haereditate Christi toto terrarum orbe
diffusa contendunt non esse Christianos? Atque ita adversus filium
matris suae, id est, parvulum adhuc in fide et Sacramentorum lacte
nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt , dura nesciens adhuc
sequi Deum patrem, infirmus sequitur hominem, et simulata atque
adumbrata specie veritatis illectus , ab unitatis compage crudeli
laceratione divellitur. Sed si eis qui mala non faciunt, in eadem
parte malefacta displicent caeterorum, nec obesse sibi aliena scelera
credunt, quae in medio sui fieri gemunt et moerent; cur in communi
sacrilegio schismatis perniciose tolerant, quos fructuose tolerare in
unitatis integritate potuerunt? Possunt enim dicere, si tamen ipsis
rebus expergefacti evigilant aliquando; possunt, inquam, dicere mala
singulorum caeteris non obesse, qui nec approbant nec faciunt talia:
non tamen singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad eos
omnes pertinere, qui catholicae non communicant unitati, facillime
possunt convinci, etsi difficillime confiteri. Qua enim causa in
eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa
schisma crimen est omnium: quia cum se inter ipsos suos aliorum
sceleribus maculari non posse jam dicunt, simul fateantur necesse est
non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possunt
aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo
tanquam uno mortifero vinculo pariter colligantur.
|
|