|
20. At enim prophetavit Jeremias. Quid
prophetavit Jeremias? Non habere, inquiunt, verum Baptismum eos
qui relinquunt Deum. Ait enim:
|
“Exspectavit coelum super istud,
et inhorruit multo vehementius, dicit Dominus: quoniam duo nequam
fecit populus iste; me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt
sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare”
|
|
(Jerem. II,
12, 13). Et iterum:
|
“Facta est mihi sicut aqua mendax,”
|
|
inquit,
(Id. XV, 18). Et illud quod
scriptum est,
|
“Qui baptizatur a mortuo , quid proficit lavatio
ejus”
|
|
(Eccli. XXXIV, 30)? Et illud in Psalmo:
|
“Oleum
autem peccatoris non impinguet caput meum”
|
|
(Psal. CXL, 5).
Et iterum alibi:
|
“Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis”
|
|
(Eccle. X, 1). Et alibi:
|
“Spiritus enim sanctus disciplinae
effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine
intellectu”
|
|
(Sap. I, 5). Haec omnia si eo modo intelligenda
sunt, quo ab istis intelliguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio
veritatis. Si autem alio modo docuero intelligenda, illi soli sua
pravitate turbantur. Sed ut non turbentur, ad catholicum refugiant
intellectum: quia non inveniunt exitum responsionis, dum irretiuntur
crimine schismatis. Habent enim certe etiam ipsi; non dicam, Tales
sunt, sed hoc dicam, quod vel fatentur, vel insanissime negant;
habent ergo etiam ipsi derelinquentes Deum , qui est fons aquae
vivae, hoc est, inique viventes. Neque enim pedibus, ac non corde
relinquitur Deus. Habent et mendaces, et non habentes fidem, aliud
profitentes et aliter conversantes. Habent etiam mortuos: si enim
sexui delicatiori et infimiori delicias non concedit Apostolus,
dicens, Vidua quae in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim.
V, 6); quaerant utrum nulli apud se viri, et, quod amplius est,
praepositi vel ministri vivant in deliciis; atque si ita audent,
renuntient se non habere mortuos, et meliores esse quam illa
Ecclesia, cujus angelo in figura praepositorum vel animarum dicitur
quod non vivat, sed mortuus sit, et tamen inter septem Ecclesias
numeratur, nec ei divisae a compage corporis Christi, sed in unitate
perseveranti praecepta vitae insinuantur (Apoc. III, 1-6).
Omitto quod in concilio suo adversum Maximianistas dixerunt,
|
“Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora”
|
|
(Exod. XIV, 31). De quorum numero mortuorum nunc intus est
Felicianus, qui adhuc mortuus baptizat: aut si jam revixit, habet
secum illos quos mortuus in schismate baptizavit. Habent certe
peccatores: nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni
videntur, etiam se ipsos peccatores non negant. Neque enim non
tundunt pectora sua, aut cum id faciunt, simulate faciunt; quod si
ita est, tunc certe infeliciter peccant, populos suos simulata
humilitate fallentes: aut non dicunt in oratione dominica, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12); quod utique non de illis peccatis dicitur,
quae in Baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de iis quae quotidie
de saeculi amarissimis fructibus humanae vitae infirmitas contrahit,
quibus curandis adhibentur medicamenta eleemosynarum, jejuniorum et
orationum, ut in oratione dicatur quod in eleemosynis agitur. Nam et
peccatum quod in te alter admisit, dimittere, ut et tibi Deus
dimittat, magnum opus misericordiae est. Quod si hoc in oratione
ficte et non veraciter dicunt , putantes se non habere quod eis
dimittat Deus, idipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa impia est
et vesana superbia, quod est certe immane peccatum. Nam de morituris
muscis quid dicam, quando in eis non morituros adhuc, sed jam mortuos
multipliciter inveniri, sive fateantur, sive convincantur,
ostendimus? Fictos vero quos fugit Spiritus sanctus disciplinae, et
sine intellectu perdite viventes, quam multos inter se habeant,
secundum ea quae supra dicta sunt, cogitent. Nam et quicumque ibi
latent mali, quod vel eo certum est, quia saepe proditi convictique
damnantur, non de recentibus tantum factis, sed etiam de vetere
consuetudine flagitiorum, quia stultissima fictione diu celari
potuerunt , hi utique magis ficti sunt, qui se bonos fingendo
decipiunt.
21. Si ergo sic sunt ista intelligenda ut isti intelligunt, quomodo
eis ratio subsistere poterit, cur apud eos qui male vivendo
derelinquunt Deum, sive lateant, sive noti sint, non fuerint lacus
detriti, qui continere non valent aquas? Et si in hoc loco
sacramentum Baptismi intelligendum est, cur mendaces et infideles
eorum ministri, non aquam mendacem, sed veracem vel dare vel habere
creduntur? Cur ab illorum mortuis qui baptizantur, proficit aliquid
lavatio eorum ? Cur peccatores impinguant oleo capita aliena? Quid
tibi muscae moriturae vel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum
suavitatis? Quo privilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id
est, justitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat Spiritus
sanctus disciplinae? Aut si eos fugit Spiritus sanctus, quomodo per
eos baptizatis datur? Hic enim dici non potest, quod solent
ineptissime et impudentissime dicere ,
|
“tunc posse a malo baptizari
quemquam, si lateat malitia baptizantis.”
|
|
Qui enim fictus est,
tanto magis fictus est, quanto magis latet. Ab hoc ergo cum se
auferat Spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis
hominis meritum in illa Dei gratia cogitandum est? Hic omnino quid
respondeant non inveniunt, qui malos apertos habere se negant: in quo
quidem apertissime convincuntur. Sed quid ad nos? Satis est nobis ad
necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos
malos, apud se esse negare non possunt. Per multos enim
redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus viverent, et
per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi, expulsi sunt.
Credamus ergo, si nolunt ibi adhuc esse aliquos: tales illi certe qui
ejecti sunt, cum in eadem fictione laterent, et eos fugeret Spiritus
sanctus, de quo scriptum est, Spiritus enim sanctus disciplinae
effugiet fictum (Sap. I, 5), quomodo baptizare potuerunt ? Cur
non recensentur saltem qui vivunt, ut accipiant Baptismum , quem
utique a fictis quos deserebat Spiritus sanctus, accipere
nequiverunt? Si autem dicunt, Spiritus quidem sanctus daturis
fingentibus deerat justificandis, sed accepturis credentibus aderat
abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae; utrumque valens
facere, illos fugere, istos fovere, illos culpare, istos mundare:
quam pro se quaestionem solvunt, simul cernant solutam esse pro nobis.
22. Quod autem intelligitur in hac sententia sanctae Scripturae,
quam certe ipsi non intelligentes, et quasi pro suis partibus
proponentes, ad se ipsos convincendos ingerunt nobis, hoc pene in
omnibus talibus quaestionibus intelligendum admonemus, scilicet quia
omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos
digne sumentibus: sicut et verbum Dei ; unde dictum est, Quae
dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth.
XXIII, 3). Nam effodere lacus detritos qui continere non
valent aquas, quis me prohibet sic intelligere; id est, converti ad
voluntatem terrenam , et non posse continere Spiritum sanctum, quem
nomine aquae in Evangelio significari, quis quoquo modo christianus
ignorat? Item aqua mendax non habens fidem, potest intelligi, non
falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis, non annumeratis
veracibus et fidelibus, sed his solis qui mendaces et infideles sunt.
Nam populos significari aliquando vocabulo aquarum, legant in
Apocalypsi, et calumnientur sibi prius potius quam nobis. Sic enim
dicitur Joanni: Aquas quas vidisti, super quas sedet meretrix illa
populi et turbae sunt , et gentes et linguae (Apoc. XVII,
15). Et illud quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, quid
proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? ut interim
differam diligentiorem istorum verborum inquisitionem , tutissime
accipio, Paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a
justitia et ab ista vita mortuos colunt, in quorum nomine baptizantur.
Quamvis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non
tamen propter eos sic intelligitur, sed propter mortuos deos eorum, in
quorum significatione dicitur, Deus noster Deus vivus (Jerem. X,
10). Quapropter etsi apud Christianos sunt aliqui praepositi vel
ministri, qui per impietatem et iniquitatem suam mortui sunt, vivit
tamen ille de quo dictum est in Evangelio, Hic est qui baptizat
(Joan. I, 33): quia sicut dicit Apostolus, Christus
resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur
(Rom. VI, 9). Oleum vero peccatoris apertissime Psalmus
indicat, quemadmodum intelligendum sit. Ait enim: Emendabit me
justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non
impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Unde manifestum est,
oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus
repudiatis et detestatis eligit a justo emendari et argui; quia hoc
justus non fallaci lenitate adulationis, sed veraci asperitate
objurgationis faciens, multo magis misericorditer facit. Unde est et
illud in Apocalypsi, Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc.
III, 19): et illud apud Salomonem, Meliora sunt vulnera
amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6); et
multa reperiuntur hujusmodi. Oleum vero suavitatis, scilicet bonum
odorem, id est, bonam famam Christianorum, illi exterminant, qui
male victuri, et ad mortem suarum iniquitatum redituri, magna
multitudine irruunt, ut eis per Baptismum peccata donentur, et ad ea
denuo revertantur. Nam propter numerositatem muscis arbitror esse
comparatos (Eccle. X, 1). Sed hi exterminant oleum suavitatis,
qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur; et quoniam
sicut grana inter paleas non videntur, ita pie viventes inter iniquorum
turbas non facile apparent, carnaliter offensi, a percipienda salute
sempiterna sive retrahuntur , sive omnino resiliunt. Esse autem bonum
odorem in bona fama recte viventium Christianorum, Apostolus docet,
dicens, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor.
II, 15). Contra illi quibus dicitur, Nomen enim Dei per vos
blasphematur in gentibus (Rom. I, 24); utique oleum suavitatis
exterminant. Sic ergo habent ista alios sinceriores intellectus, quos
si sequantur, etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis.
Illorum autem intellectus si a nobis non confirmetur, ipsos solos; si
vero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.
|
|