|
23. Quid opus est jam plura discutere? Nisi
forte illud movebit, quod cum probare Parmenianus vellet carnales
homines non posse spirituales filios procreare, addidit ex Evangelio
testimonium: Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de
spiritu, spiritus est (Joan. III, 6). Quasi nos dicamus per
se ipsum quemlibet hominem spirituales filios generare, et non per
Evangelium; in cujus praedicatione Spiritus sanctus operatur ad
gignendos in Baptismo filios spirituales, etiam cum fugit fictum
ministrum , sicut supra diximus. Ideoque Apostolus cum talibus
filiis loqueretur, si dixisset, Ego vos genui; et non addidisset,
in Christo Jesu per Evangelium (I Cor. IV, 15): nullo modo
se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. Evangelium
autem fur quoque Judas sine detrimento credentium praedicavit: et
fictos eorum, id est, occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt,
cum fugiat Spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni
spirituales filios asserunt. Nam quis ferat tantam dementiam, ut cum
forte carnalem vocet hominem de conjuge filios procreantem, spiritualem
appellet adulterum? Absit, inquit, ut hoc sentiam. Quomodo ergo
adulter latens, cum apud eos praepositus esset spirituales potuit
filios procreare, si carnales hoc facere non possunt? An forte tunc
per manus ejus vel Christus, vel Spiritus sanctus, vel forte angelus
baptizavit? Si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est
bonus; cum vero baptizator latet malus, tunc Deus baptizat aut
angelus, et unusquisque talis spiritualiter nascitur qualis fuerit a
quo baptizatur: optent qui desiderant baptizari ut homines per quos
baptizantur, non sint manifesti boni, sed latentes mali, ut sic Deo
vel angelo baptizante sanctiores renasci mereantur. Hanc absurditatem
si cogitant evitare, per quemlibet hominem, cum quis Christi baptismo
baptizatur, Christum baptizare fateantur, de quo solo dictum est,
Hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33).
24. Nam illud ex Evangelio, Sicut misit me Pater, et ego mitto
vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum
sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur; et si cui
retinueritis, retinebuntur (Id. XX, 21-23): contra nos
esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri,
si posteaquam dixit, Et ego mitto vos; subjecisset continuo, Si cui
dimiseritis peccata, dimittentur; et si cui retinueritis,
retinebuntur. Cum vero interpositum est, Hoc cum dixisset,
insufflavit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum; et deinde
illatum, per eos vel remissionem vel retentionem fieri peccatorum;
satis ostenditur, non ipsos id agere, sed per eos utique Spiritum
sanctum, sicut alio loco dicit, Non enim vos estis qui loquimini,
sed Spiritus sanctus qui in vobis est (Matth. X, 20).
Spiritus autem sanctus in Ecclesiae praeposito vel ministro sic
inest, ut si fictus non est, operetur per eum Spiritus, et ejus
mercedem in salutem sempiternam, et eorum regenerationem vel
aedificationem qui per eum sive consecrantur sive evangelizantur. Si
autem fictus est, quoniam verissime scriptum est, Spiritus enim
sanctus disciplinae effugiet fictum; deest quidem saluti ejus, ut
auferat se a cogitationibus quae sunt sine intellectu: ministerium
tamen ejus non deserit, quo per eum salutem operatur aliorum. Propter
quod Apostolus ait, Si enim volens hoc facio, mercedem habeo, si
autem invitus dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17):
id est, illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum.
Qui enim invitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si
aliter habere posset, illud desereret, ipse utique fictus est:
ideoque non ait, Si invitus facio, nihil prosum eis erga quos facio;
sed se tantum a mercede salutis alienat, non et illos quibus cibaria
dominica etiam malus servus impendit. Quia vero non erat talis
Apostolus, sed talis potius ut volens faceret, id est, gratuitam
gratiam pietate casti cordis erogaret; etiam mercedem ejus per eum
Spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei
Dominus in illum diem justus judex (II Tim. IV, 8). Illos
vero qui Evangelium annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi
veritatem, id est, Christum, tamen non veritate cordis boni , sed
per occasionem commodorum suorum annuntiabant, Sinite, inquit, hos
annuntiare: et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salvi
fiebant, tenentes praeceptum dicentis, Quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 3). De his etiam Apostolus ad Philippenses loquitur:
Quidam quidem, inquit, per invidiam et contentionem; quidam vero per
bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes
quoniam in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per
contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem
suscitari vinculis meis. Quid enim, dum omni modo, sive occasione,
sive veritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo
(Philipp. I, 15-18). Numquid permitteret eos Christum
praedicare, cum Evangelii veritatem non veraci cordis castitate
praedicarent? Numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret
quod illis quidem perniciosum esset, rem castam non caste annuntiare;
illis autem salubre, qui bona et vera per eos audientes proficerent ad
salutem? Nam ubi non Christus qui veritas est, sed falsitas et
mendacium praedicatur, apertissime prohibet, ad Galatas dicens, Si
quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit
(Galat. I, 9): itemque ad Timotheum, Sicut rogavi te,
inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut
denuntiares quisbusdam ne aliter docerent (I Tim. I, 3). Illos
autem invidiosos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem
quaerentes faciendae suae malae voluntatis, quia sic eorum fictionem
fugiebat Spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium, quo
per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed
et gaudet quia faciunt.
25. Haec de Scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat
facile non esse quidquam gravius sacrilegio schismatis: quia
praecidendae unitatis nulla est justa necessitas, cum sibi nequaquam
spiritualiter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritualiter
sejungantur a bonis, cum disciplinae severitatem consideratio
custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit,
cum apparet sine vulnere schismatis ad salubrem correctionem posse
aliquid ecclesiastico judicio vindicari. Dicimus enim magis nomen
Domini eorum esse qui eum metuunt , quamvis permixti sint turbis eorum
qui eum non metuunt; et illud quod Apostolus ait, Novit Dominus qui
sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui invocat nomen Domini
(II Tim. II, 19). Si enim pro bono pacis, ne ante tempus
cum zizania colliguntur, eradicetur simul et triticum, necessitate
cogitur quisquam esse inter injustos; recedat ab injustitia, et
securus invocat nomen Domini . Simul enim et ab injustis recedit, et
ab eis exit, atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus
in fine separari mereatur.
|
|