CAPUT XII.

26. Et illud quod scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). In ore certe fidelium utique speciosa est. Sic autem unicuique est os proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore vulneratur alieno. Cum autem praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cujusmodi peccatorem hoc loco Scriptura significare voluit. Nam et Publicanus qui justificatus est magis quam ille Pharisaeus, utique peccator erat (Luc. XVIII, 14). Si enim vera ejus peccata non erant, falsa erat confessio peccatorum: si autem vera erat confessio, propter quam justificari etiam meruit, procul dubio vera erant peccata. Hoc etiam de oratione sancti Danielis verissime dixerim, qui profecto veraciter ait: Cum orarem, et confiterer peccata mea et populi mei (Dan. IX, 20). In cujus ergo ore peccatoris laus speciosa non est, nisi maxime mendacis et ficti, quem Spiritus sanctus disciplinae fugiet? Qui tamen cum loquitur veritatem , non in ejus ore speciosa est, quia non ei tribuitur cujus particeps non est: sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum, qui nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit (Joan. XI, 51): sed tamen per ipsum speciosa laus est Dei in auribus audientium et corde credentium.