CAPUT XIII.

27. Quin etiam ex Apostoli sententia male usurpata velut insultare audet Parmenianus eis quos negat habere Baptismum, et propterea dicit eos dare non posse. Quid enim, inquit, habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quod ut omittam unde et quare dicat Apostolus, quod ipsius Epistolae contextione declaratur; si hoc de Baptismo vult intelligi, et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est, Quid enim habes quod non accepisti? quaero utrum non habeat quod apud ipsos accepit. Si dixerint, Habet; quaero utrum amittat si ab eis recesserit. Si dicunt, Amittit; baptizandus iterum est si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. Si autem hoc non fit, nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. Porro si accepit, et non eo caruit, habet utique quod accepit: et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum, Quid enim habes quod non accepisti? Refer nunc animum ad ipsam origiginem schismatis. Qualemlibet existiment Caecilianum (quem nos credimus innocentem), procul dubio in unitate baptizatus erat: nondum enim facta erat ista divisio. Ponamus, sicut illi volunt, quod ab unitate ipse recesserit: non amisit utique quod acceperat; non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. Porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. Si ergo nec ipsi dici potuit ex istorum pravo intellectu, Quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc idem dici potest ei qui per Caecilianum a Domino accepit. Cur enim non potuit homo qui non conjunctus est vobis , id quod non habebat accipere per eum qui non amisit, quando recessit a vobis? Quanto ergo imprudentius dicitur orbi terrarum, Quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius Sacramenti connexio in Africam venit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem Dei, apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); etiam si isti non impii calumniatores fratrum, sed veri examinatores criminum fuissent?

28. Nam illud quod quidam eorum veritate convicti dicere coeperunt,

“Baptismum quidem non amittit qui recedit ab Ecclesia, sed jus tamen dandi amittit;”

multis modis apparet frustra et inaniter dici. Primo, quia nulla ostenditur causa cur ille qui ipsum Baptismum amittere non potest, jus dandi potest amittere . Utrumque enim Sacramentum est; et quadam consecratione utrumque homini datur: illud, cum baptizatur; istud, cum ordinatur; ideoque in Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi, pro bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, et si visum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursum ordinati; sed sicut Baptismus in eis, ita Ordinatio mansit integra: quia in praecisione fuerat vitium, quod unitatis pace correctum est; non in Sacramentis, quae ubicumque sunt, ipsa sunt . Et cum expedire hoc judicatur Ecclesiae, ut praepositi eorum venientes ad catholicam societatem honores suos ibi non administrent; non eis tamen ipsa Ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. Ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi Sacramento fiat injuria. Et si quando ignoranter fit, nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, venia facilis impetratur. Deus enim noster non est dissensionis Deus, sed pacis (I Cor. XIV, 33): nec Ecclesiae ejus Sacramenta in eis qui ab Ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici ejus sunt. Sicut autem habent in Baptismo quod per eos dari possit, sic in Ordinatione jus dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu charitatem non habent unitatis. Sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Quidquid non habetur, dandum est cum opus est dari: quod vero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.

29. Quanquam etsi laicus aliquis pereunti dederit necessitate compulsus , quod cum ipse acciperet, quomodo dandum esset addidicit , nescio an pie quisquam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est: si autem necessitas urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed et si nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit illicite datum. Illicitam autem usurpationem corrigit reminiscentis et poenitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, vel ejus qui illicite dedit, vel ejus qui illicite accepit: non tamen pro non dato habebitur; neque ullo modo per devotum militem, quod a privatis usurpatum est, signum regale violabitur. Si enim aliqui furtim et extra ordinem, in monetis publicis aurum, vel argentum, vel aes percutiendo signaverint ; cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis, aut indulgentia liberatis, cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur ? Aut si quisquam, sive desertor, sive qui nunquam omnino militavit, nota militari privatum aliquem signet; nonne ubi fuerit deprehensus, ille signatus pro desertore punitur, et eo gravius quo probari potuerit nunquam omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? Aut si forte illum militiae characterem in corpore suo, non militans pavidus exhorruerit, et ad clementiam Imperatoris confugerit, ac prece fusa et impetrata jam venia militare jam coeperit; numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur! An forte minus haerent Sacramenta christiana, quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere Baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non posse judicatur? An ducenda de militia similitudo non fuit, cum et Apostolus de agonisticis certaminibus clamet et aperte dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4).

30. Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab iis qui nunquam fuerunt christiani possit Baptismus dari : nec aliquid temere inde affirmandum est sine auctoritate tanti concilii quantum tantae rei sufficit. De iis vero qui ab Ecclesiae unitate separati sunt, nulla jam quaestio est, quin et habeant et dare possint, et quin perniciose habeant pernicioseque tradant extra vinculum pacis. Hoc enim jam in ipsa totius orbis unitate discussum, consideratum, perfectum, atque firmatum est . Sed si nos male facimus, ipsi explicent quomodo Sacramentum baptizati non possit amitti, et Sacramentum ordinati possit amitti: quoniam dicunt, Recedens ab Ecclesia Baptismum quidem non amittit, jus dandi tamen amittit. Si enim utrumque Sacramentum est, quod nemo dubitat; cur illud non amittitur, et illud amittitur? Neutri Sacramento injuria facienda est. Si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat: si sancta in malis inviolabiliter manent, utrumque maneat. Si dixerint, Baptismus in sola vera Ecclesia recte datur: respondetur eis, Baptismus in sola vera Ecclesia recte habetur. Cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? An quia non habere aliud est, aliud non recte habere? Sic et non dare aliud est, aliud non recte dare? Sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur: sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat; et ideo quod ab eo accepit, venienti ad unitatem non iteratur. Illi autem quod non recte datur, datum non esse contendunt. Quod si alius quod non recte habetur, haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus , et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? Si ergo volunt, ut audiat ille quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes, dare quidem, sed non recte dare eum qui ab unitate discessit. Quapropter, sicut redeunti non redditur quod foris habebat; sic venienti non repetendum est quod etiam foris acceperat. Unde consequenter intelligitur perversitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem Sacramentorum in nullo perverso esse violandam. Constat enim eam in perversis et sceleratis hominibus, sive in eis qui intus sunt, sive in eis qui foris sunt, impollutam atque inviolabilem permanere: et quia dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa impolluta permaneant; sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad judicium. Nam et de Spiritu qui nullo modo potest exstingui, dictum est tamen, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19); id est, quantum in vobis est, nolite sic agere, tanquam conemini Spiritum exstinguere, aut tanquam Spiritum exstinctum deputetis: et nomen Dei nullo modo pollui potest, et tamen dictum est, Filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen Dei sui (Amos. II, 7).

31. Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur cur sanctitas Sacramenti et haberi et dari possit ab eo quem intus sceleratum jam Deus damnavit, et tunc incipiat ab eo dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere . Postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnaverunt, et diu foris in sacrilegio, sicut ipsi in concilio suo pronuntiaverunt, schismatis fuit , non solum ipsum Baptismum, sed etiam jus dandi non amisit? In honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est; cum his omnibus quos ipse foris positus baptizavit, nullo eorum rebaptizato: quia si aliquem eorum quos foris baptizaverat, rebaptizandum esse censerent, judicarent eum amisisse jus dandi cum foris esset, et propterea consequens erat ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. Sed cum ad pacem Christi revocantur, calumniatores sunt: cum paci Donati consulunt, dissimulatores sunt. Quid est hoc aliud, quam quod eorum Tichonius de illis ait, Quod volumus sanctum est?