CAPUT XIV.

32. Utquid ergo Parmenianus inani jactantia exsultat, et dicit:

“Nunquam divinae legis censura patietur ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus, et mundare pollutus?”

Dominus enim suscitat mortuos, Dominus curat vulneratos, Dominus illuminat caecos, Dominus vestit nudos, Dominus mundat pollutos. Quid sibi arrogat quae hominis non sunt? Itane vivi sunt apud eos qui non peccant, ut etiam vivificare posse dicantur; cum incrementum dare non possint? Ego, inquit Apostolus, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Quando dat vitam mortuo, qui incrementum dare non potest vivo? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Itane apud illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos ? Quid aliud isti, quam se benedicendos pro Domino opponunt? Sed ab eis nullo modo seducuntur, qui non in homine, sed in Deo sperantes cantant: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 2, 3). Si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. Tantane apud illos lumina sunt, ut illuminare etiam possint? Quod nec illi, quo in natis mulierum major surrexit nemo, Joanni Baptistae Joannes evangelista concedit; de quo ait, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat. Quia etsi sancti homines, secundum quemdam modum dicuntur luminaria; alia tamen sunt lumina illuminata, aliud lumen illuminans, quod illud est de quo idem Joannes Baptista dicit, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Nudos autem quis vestit, nisi qui dicit, Proferte illi stolam primam (Luc. XV, 22): et qui corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53)? Et hoc quisquam divino indumento aliquem vestire dicitur, cui magnum est si vestiri ipse mereatur? Jam porro emundare pollutum se audeat dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. Mundati enim sumus per gratiam Dei; sed nec tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio: quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15)? Quis enim castum glorietur se habere cor? aut quis glorietur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9, sec. LXX)? Mundare quippe atque sanare, in spiritualibus rebus tantumdem valet. Sicut autem spe salvi facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia . Quomodo ergo sanare et mundare jam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo salvi et mundi fuerimus?

“Sed Deus”,

inquit,

“hoc per hominem facit.”

Facit sane, sed fecit et per Judam, quem ad Evangelium praedicandum cum caeteris misit (Matth. X, 1-8): fecit et per Pharisaeos in eis qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. Postremo, cur iniqui et scelerati eorum, sive cum latent, sive cum pro pace Donati tolerantur, vivificant, curant, illuminant, mundant? An ipsi non sunt mortui, vulnerati, caeci, polluti? An ideo non apud eos caeci caecos ducentes simul in foveam cadunt (Id. XV, 14), quia non ipsos, sed Deum quem praedicant, illi audiendo et obtemperando sectantur? Ita sane, sed tunc praedicant Deum, si cum Christo colligunt: quicumque vero cum illo non colligunt, spargunt (Matth. XII, 30); Donatum praedicando, non Deum, caeci caecos sequendo simul in foveam cadunt. Sed de quaestione Baptismi latius aliquid Domino adjuvante tractabimus (Lib. 1 de Baptismo contra Donatistas, cap. 1), cum de omnibus testimoniis sanctarum Scripturarum, quae nobis objicienda credidit, Parmeniano responderimus . Qui vere ipse adaequat proximos sibi eversione iniquitatis, qui eis tam malum propinavit errorem, ut non pro pace, sed pro divisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam divinos Libros loqui persuadeat.