|
33. Sed inter multa miror hominem, cum
ageret non posse haberi Baptismum nisi acceptum, nec posse accipi sine
dante, interposuisse ex Evangelio testimonium: Non potest, inquit,
accipre homo quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Posset enim
aliquis eorum verborum inscius, cum coepisset iste dicere, Non potest
homo accipere quidquam, nisi datum fuerit illi; antequam dixisset, de
coelo, putare illum dicturum a Donato fuisse, aut a Parmeniano, aut
ab aliquo de parte Donati, aut omnino ab ipsa parte Donati. Agnosco
Evangelium, et illic scriptum esse recenseo, Non potest homo
accipere quidquam, nisi datum fuerit illi de coelo. Sed numquid
Donatus est coelum? numquid Parmenianus est coelum? numquid pars
ipsa Donati? Illa vero non est coelum, non est in coelo. Qui enim
ait, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de
coelo. nunquam diceret , Nisi datum fuerit illi de sole, aut de
luna, aut de stellis, quae tamen in coelo sunt: quanto minus
diceret, Nisi datum fuerit illi de parte Donati, quae non solum non
est coelum, nec est in coelo, sed nec in regno vult esse coelorum.
Nec illud procul dubio diceret, Non potest homo accipere quidquam,
nisi datum fuerit illi de Ecclesia: ipsa enim Ecclesia de coelo
accipit. Si autem diceret, Non potest homo accipere quidquam, nisi
datum fuerit ei ab homine justo; irruerent quidem isti frontosi, et se
justos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui vellet accipere: nec
nos quaestionem faceremus, utrum justi essent an non; sed inter eos
esse vel latentes injustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et
exclusis; et tamen eos non improbaremus , nec diceremus non datum,
vel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. Sed et hoc
falso diceretur, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit
ei ab homine justo. Ipse enim justus a quo alter accipit, quaero a
quo acceperit. Si et ipse a justo homine, et de illo ita quaero,
donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perveniam, qui non ab
homine acceperit; atque ita falsum esse doceam, quod non potest homo
accipere quidquam, nisi fuerit ei ab homine datum.
34. Quid autem agunt isti nescientes per evangelicum testimonium ,
nisi ut homines admoneantur ut aliquando evigilent, atque advertant
vere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid homo accipere
desiderat, sed illum solum qui de coelo dat homini; quia non potest
homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo? Quod si
dixerint, De coelo quidem accipit, non de homine, sed tamen per
hominem; quaero per qualem. Si per justum tantum; non habent illi
qui apud eos ipsos per latentes iniquissimos acceperunt: si et per
injustum; quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? Si per injustum
non nisi latentem; non habent, quos baptizavit manifestus satelles
Gildonis Optatus: si et per injustum etiam manifestum, qui tamen
nondum damnatus et ab Ecclesiae communione projectus sit; non habent
illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris
esset, in Maximiani schismate baptizavit, quos tamen nunc cum illo
regressos nemo rebaptizat. Postremo si homo, quamvis de coelo, non
tamen nisi per hominem potest accipere quidquam; quaero ipse Joannes
Baptista, qui hoc ait, per quem hominem acceperat, quod utique de
coelo acceperat? Et non invenitur : atque ita a se testimoniis
prolatis mala causa convincitur. Quia etsi dicat Filius accepisse se
a Patre, et Spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim,
sed sicut ipse exposuit dicens, Quia omnia quae habet Pater, mea
sunt, ideo dixi, De meo accipiet (Joan. XVI, 15): posse
tamen hominem non interposito homine divinitus aliquid accipere,
exemplo suo Joannes ipse testatur, et tot sancti antequam Dei Filius
homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, centum
viginti homines simul congregati erant, quos nullo homine in terra
manum imponente, de coelo veniens Spiritus sanctus implevit (Act.
I, 15, et II, 1-4): et constituto jam ordine Ecclesiae,
Centurionem Cornelium ante ipsum Baptismum, ante impositionem
manus, cum eis qui secum erant eodem Spiritu sancto repletum, Petrus
ipse miratus est (Id., X, 44). Nemo ergo accipit sine dante:
sed quod pertinet ad Baptismi sanctitatem, adest Deus qui det, et
homo qui accipiat, sive per se ipsum donante Deo, sive per angelum,
sive per hominem sanctum, sicut per Petrum, sicut per Joannem; sive
per hominem iniquum, sicut per tam multos vel latentes vel manifestos,
quos ante tempus de messe colligere servi patrisfamilias prohibentur,
et quos velut paleam frumenta dominica usque ad tempus ventilationis
corde interim separati non temeritate corporaliter deserunt, sed
pietate spiritualiter ferunt.
|
|