|
35. Qui, inquit, male credidit, consequi
non potest Baptismi sacramentum; quia scriptum est,
|
“Perversum non
potes adornare”
|
|
(Eccle. I, 15, sec. LXX). Quid si ergo
apud eos quispiam baptizatus fuerit, qui putaverat, verbi gratia,
Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de virgine Maria
natus est; postea veritatis sermone commonitus, cum comperisset ipsum
esse de quo Joannes ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum; de quo consequenter ait, Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14):
fateretur eis suum pristinum errorem, atque in eo se fuisse cum
baptizaretur sollicitus indicaret, juberent eum denuo baptizari?
Nunquam utique facerent: sed hominis imperitam simplicitatem carnali
opinione prius depravatam , veritatis ratione correctam gratularentur:
aut si etiam talis perversitas pertinaciter ei defendenda videretur, et
diu reluctatus neque correctus, etiam de Ecclesia pelleretur, et
postea cognita veritate remcaret, poenitentia utique curandum esse
censerent, non iteratione Baptismatis vulnerandum; quamvis hoc in
corde se habuisse fateretur etiam illo tempore quo apud ipsos fuerat
baptizatus. Perversum ergo non potes adornare, quia non ei ad
ornamentum valeret Sacramentum quod acceperat, si in fide perversa
persisteret, sed potius ad supplicium: cum tamen ipsum Sacramentum
per se, etiam in perverso quem non ornabat, sed judicabat, integrum
permaneret; et ideo nullo modo esset illius Sacramenti violanda
sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda perversitas.
|
|