|
36. Audet etiam Parmenianus nobis
exempla divina proponere, quibus se arbitratur ostendere, quaerendum
esse hominem sanctum, a quo accipi debeat Sacramentum. Ipse,
inquit, Dei Filius, ipse Dominus Jesus Christus, a quo
principium spiritualis Baptismi exortum est, cum secundum voluntatem
Patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque
profanos, an ad sanctissimum Joannem venisse monstratur? At si hoc
exemplo invitamur ad accipiendum Baptismum, inferiorem nobis a quo
baptizemur debemus inquirere; quandoquidem Dominus ab eo baptizatus
est, qui se ab ipso Domino baptizari debere praedixerat, et qui se
indignum corrigiam calceamenti ejus solvere testabatur (Matth.
III, 14, 11). Quinimo, ut intermittam inquirere diligentius
cur ipse Salvator noster baptizari voluerit, quia certe aliqua causa
voluit; propterea fortasse, cum se ipse posset tingere, qui etiam
suum baptizatorem poterat baptizare, voluit Dominus a servo, et ille
per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia,
baptizari, ut et doceret humilitatem, et ostenderet non interesse quis
a quo baptizetur, dum eo Baptismo quo baptizandus est baptizetur.
Nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent hujusmodi
baptismum, quo ille certi sacramenti gratia voluit baptizari. Nam et
cum circumcidendus esset, numquid Joannes quaesitus est? Hoc enim a
Judaeis fieri jam solebat. Et cum pro illo esset offerendum legale
sacrificium, numquid devitatum est illud templum, quod ab eo vocatur
spelunca latronum (Matth. XXI, 13)? Quo certe et boni
intrabant et mali: nec bonis oberant mali; quoniam Dominus qui ait,
Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 45); ita
inviolabiliter facit sanctos suos versari inter malos, ut custodiant
eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse Dominus Jesus nulla
contagione malignitatis in Judaeorum gente pollutus est, neque cum
illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis viam factus sub
lege suscepit, neque cum postea discipulis electis cum suo traditore
usque ad extremum osculum vixit. Ejus enim exemplo, non solum non
facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter
paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt, neque
consentiunt facientibus; etiam si in eadem segete usque ad messem, in
eadem area usque ad ventilationem, intra eadem retia usque ad
separationem quae in littore futura est, boni tolerent malos (Matth.
III, 12, et XIII, 37-45, 47-50). Sed isti sunt
vere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos
vident, et viam pacis non vident; et ut se non ad sustinendum invicem
propter unitatis vinculum, sed ad dividendum ab invicem propter
schismatis sacrilegium sequantur homines, persuadent.
|
|