CAPUT XVIII.

37. At enim dictum est per prophetam regi Josaphat: O rex Josaphat, si peccatorem tu adjuvas, aut eum quem Dominus odit tu diligis, propterea fuit super te ira Domini. Quis enim nostrum dicit peccatorem adjuvandum, ad hoc utique in quo peccare vult; sicut ipse Achab quem adjuvabat Josaphat, eundo cum illo in praelium, cum ille Michaeae prophetae veracia verba contemneret? Et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Josaphat pessimum meritum regis Achab: quia illum Dominus ad se exclamantem a periculo bellico liberavit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium venire permisit (III Reg. XXII). Et si quid Josaphat periculi expertus est, quod ei Propheta indicat ab ira Dei fuisse, non alieno meruerat peccato, sed suo; quia sicut ei dictum est, peccantem adjuvabat: sed apud Deum caetera ejus bona facta praevaluerunt. Sic enim dicitur ei: Peccatorem adjuvisti, et ei contra Dominum amicus es, et in hoc super te ira a facie Domini. Sermones Dei boni in universis sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra, et parasti cor tuum ad requirendum Deum (II Paral. XIX, 2, 3). Qui autem versatur in Ecclesia Dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi, qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant, non caste; et dicit , Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. II, 21, et I, 15-18): impollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque reprehendat; nec eos ad peccandum, sed ad hoc adjuvat, unde Christus latius praedicetur, et ab his qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt, Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. Talibus enim praecipit idem apostolus dicens: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Quae communicatio est luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum simulacris? Vos enim templum Dei vivi estis. Dicit enim: Quia inhabitabo in eis, et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 14-18). Quae verba isti carnaliter sentientes, per tot divisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa concidunt. Non enim intelligunt neminem conjungi cum infidelibus, nisi qui facit peccata Paganorum , vel talia facientibus favet; nec quemquam fieri participem iniquitatis, nisi qui iniqua vel agit vel approbat. Quis autem communicat tenebris, nisi qui per tenebras consensionis suae dimisso Christo sequitur Belial? Quis ponit cum infidelibus partem suam, nisi qui ejus infidelitatis fit particeps? Ita enim templum Dei esse desinit, nec se aliter simulacris adjungit. Qui autem sunt templum Dei vivi, et in medio nationis tortuosae ac perversae apparent sicut luminaria in mundo verbum vitae habentes (Philipp. II, 15), nihil eos quod pro unitate tolerant inficit; nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat Deus: et exeunt de medio malorum, atque separantur interim corde; ne forte cum id facere per seditionem schismatis volunt, prius a bonis spiritualiter, quam a malis corporaliter separentur.