|
1. Quae tandem vis nisi caecitas et
vanitas animi cogit hominem clausis , ut dicitur, oculis tanquam in
alterum jacere, quod in eum qui jecit, continuo redeat, eumque ictu
reciproco affligat, intacto illo quem vulnerare voluerat; sicut isti
Donatistae de omnibus fere Scripturarum testimoniis faciunt? Quae
cum se adversum nos proferre arbitrantur, velut admonere nos videntur
quales eos ipsa Scriptura convincat esse. Quid enim facit aliud,
quando vel pro se, vel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum
est: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est
nequam; qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem; qui ponunt id
quod amarum est dulce, et dulce quod amarum (Isai. V, 20)? O
stultissimam caecitatem! quid enim tam bonum et tam jucundum, quam
habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)? quod illi
nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus
separarunt, dum vanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias,
vel non excitare, vel excitatas tollere noluerunt. Quod si veram
paleam odissent, et ipsi palea non essent, non propter eam se a
dominico tritico per totum agrum, id est, mundum, seminato et
crescente sejungerent .
2. Exclament itaque, quod possunt, Vae his qui dicunt quod nequam
est bonum, et quod bonum est nequam. Respondemus breviter, Hoc
verum est: et addimus aliud, Vae his qui perdiderunt sustinentiam,
dum ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem (Eccli. II, 16).
Quid enim lucidius promissis Dei, qui temporibus nostris exhibuit,
quod ante annorum millia praenuntiavit, in semine Abrahae, quod est
Christus, benedictionem omnes gentes habituras (Gen. XXII,
18)? Et quid tenebrosius praesumptionibus hominum, qui propter
temere objecta, et nunquam probata crimina traditorum (quae si vera
essent, nunquam Deo praejudicarent, quo minus quae promisit
impleret), periisse dicunt christianum nomen de tot gentibus in orbe
terrarum, et in sola Africa remansisse? Et hanc praesumptionem suam
lucem dicunt; promissa vero Dei jam ipso effectu rerum illuminata
mendaciorum tenebris operire contendunt. Insuper adversum nos facta
sua clamant, dicentes, Vae his qui ponunt lucem tenebras, et
tenebras lucem. Itane lux erat Optatus, cum totum orbem tenebras
appellabat ? An eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat, et
isti eum lucem vocabant, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras
lucem?
inquiunt,
|
“Optatus in communione
nostra omnibus bonis.”
|
|
Non ergo eum lucem vocabatis, et tamen ei
communicabatis. Eligite itaque quod velitis, aut non obesse in una
communione tenebras luci, sed sufficere luci, ut tenebras improbet,
et eas pro unitate, si expellere non potest, toleret; atque ita non
fuisse causam cur ab innocentibus fratribus, quos malos certe non
potuistis ostendere, si vobis cognitos etiam fuisse dicatis, tenebroso
schismatis sacrilegio disjungeremini: aut si non sufficit luci ut
improbet quas expellere non potest tenebras, id est, si non sufficit
bonis ut improbent malos, quos excludere vel emendare non possunt;
facilius unus Optatus partem Donati in una Africa notissimus et
apertissimus maculavit, quam quilibet Afer traditor tot gentes per
orbem terrarum et, si non dicam falsis criminibus accusatus, tamen
quod impudentissime negatur, ignotus.
3. Accipientes itaque perverso corde Scripturas, non eas faciunt
obesse nobis, sed sibi: quando ad hoc putant esse scriptum, Vae his
qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam; quo paleam
frumenta inter se non tolerent ad usque tempus ventilationis: ut cum
male intelligant, Vae his qui dicunt quod nequam est bonum, et quod
bonum est nequam; compleatur in eis, Vae his qui perdiderunt
sustinentiam. Si autem intelligant in eos hoc esse dictum, qui
opinantes quod malum est bonum esse, mala committunt, vel in eos qui
talibus laudando atque approbando consentiunt; quae duo genera in uno
loco Scriptura commemorat, dicens, Quoniam laudatur peccator in
desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur (Psal.
IX, 3): recte intelligent, nec turbabuntur cum apud ipsos
inveniuntur mali, nisi quod eos pro parte Donati tolerant, quos pro
Christi unitate tolerare debuerunt, et per hanc obstinationem
animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt,
in orbe terrarum accusare quos nesciunt . Quisquis ergo vel quod
potest, arguendo corrigit, vel quod corrigere non potest, salvo pacis
vinculo excludit, vel quod salvo pacis vinculo excludere non potest,
aequitate improbat, firmitate supportat; hic est pacificus, et ab
isto maledicto quod Scriptura dicit, Vae his qui dicunt quod nequam
est bonum, et quod bonum est nequam; qui ponunt lucem tenebras, et
tenebras lucem; qui ponunt quod amarum est dulce, et quod dulce est
amarum, omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.
|
|