CAPUT XIX.

38. Quod ergo scriptum est Deum dixisse, Eos qui me clarificant, clarificabo; et qui me spernit, spernetur (I Reg. II, 30); ipsi maxime nolunt intueri. Quomodo enim clarificant Deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non posse ejus promissa, quae promisit patribus nostris, Abrahae, Isaac, et Jacob; quae per Prophetas tanto ante praenuntians, exhibuit per Unicum suum, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3), ut in illo, id est, in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes: qui dicunt ipsum Dei Filium frustra dixisse, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30): quasi falsus fuerit, aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creverint; frumenta vero praeter partem Donati, in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes glorificant Deum, cum scriptum sit, In latitudine gentis gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28)? Aut quomodo non spernunt Deum, qui Baptismum ejus in eis quorum causam non audierunt, et de quibus nullo modo judicare potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant, et sibi audent arrogare quod Dei est; a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt, et a se inauditos contra pacem Domini detestantur; Baptisma in illis terrarum partibus per Apostolos traditum periisse contendunt, et per Felicianum apud Maximianistas traditum non periisse concedunt ? Jamvero quomodo Catholici non clarificant Deum, qui promissa ejus nullis hominum sceleribus, quominus implerentur, impediri posse confidunt; qui sacraemnta ejus ita debita veneratione prosequuntur, ut ea si etiam al indignis tractata fuerint; illis sua perversitate damnatis, illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?