CAPUT XXI.

40.

“Iterum ad Timotheum idem apostolus, Ne, inquit, communicaveris peccatis alienis; te ipsum castum custodi”

(I Tim. V, 22). Docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit, intelligendum sit. Qui enim se ipsum castum servat, non communicat peccatis alienis. Si enim communicat, consentit: si consentit, corrumpitur: si corrumpitur, castum se non servat. Sed sane tandem aliquando evigilavit Parmenianus, et attendit quid diceret Tichonius, sed frustra: statim quippe amore sententiae suae contra veritatem oculos clausit. Ait enim:

“Numquid, frater charissime, non polluunt alios aliena peccata, et hoc est facinorosis non communicare, licet cum ipsis convenias, eorum facta non facere?”

Et tamen non totum dixit. Parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant: parum est ut displiceant, nisi redarguantur. Aliud enim est non facere, aliud non communicare, id est, non consentire facientibus, aliud etiam redarguere. Cur ergo ubi videre coeperat, statim se avertit, et usque in finem noluit pervenire, et vix trientem de toto posuit? An sicut de populo fecerunt, et sententiam veritatis praecidendam putavit? Nos dicimus, quod qui non facit malum, nec facienti consentit, et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tanquam frumentum inter paleas conversatur. Ille autem tantummodo ait,

“eorum facta non facere.”

Et tertiam tamen de tota sententia particulam quemadmodum refellat videamus.

41.

“Quod contra legem esse divinam,”

inquit,

“nullus qui legem veneratur, ignorat.”

Adhuc ista verba communiter dici possunt. Potest enim et alius dicere, Quod secundum legem esse divinam, nullus qui legem veneratur, ignorat. Sed opus est probare, non dicere. Attendamus ergo quemadmodum probet.

“Quid enim prodest,”

inquit,

“innocentiam custodisse, si cum reis mixtus est et obnoxiis?”

Sane si ita est, innocentiam custodisse non prodest , sed innocentia custodita non est. Mixtus enim reis et obnoxiis, nisi per conscientiae maculatam consensionem, nullus recte dici potest. Qui vero implet quod scriptum est, Justo nihil placet iniquum (Prov. XII, 21, sec. LXX); ubilibet cum versari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest.

“Vel quomodo,”

inquit,

“incorruptus poteris permanere, si corruptis sociaris?”

Ita plane, si sociatur, id est, si mali aliquid cum eis committit, aut committentibus favet: si autem neutrum facit, nullomodo sociatur. Porro si addat tertium, ut non sit in vindicando piger, sed vel corripiat justus in misericordia et arguat, vel etiam, si eam personam gerit, et ratio conservandae pacis admittit, coram omnibus peccantes arguat, ut caeteri timeant; removeat etiam vel ab aliquo gradu honoris, vel ab ipsa communione Sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi ; plenissimum officium, non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae severitatis implevit. Ubi autem caetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec approbet factum.