|
42. Sed tamen videamus unde iste doceat
quod affirmat:
inquit,
|
“Modicum fermentum
totam massam corrumpit”
|
|
(I Cor. V, 6). Dixit hoc
Parmenianus, atque abiit: nec ei nunc ostendi potest, in parte
Donati, non solum modicum fermenti, sed multum veneni ex illis ovis
aspidum ruptis, et praevalidis jam serpentibus pro Primiano damnatis,
et ad Primianum iterum revocatis . Sed correcti sunt, inquit. Deo
gratias. Si verum est, non invideo, atque utinam id perfecte fiat.
Si enim a Maximianistis redire ad partem Donati, nonnullus
correctionis est gradus ; quanto verior perfectiorque correctio est,
ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare? Et Tichonius
quidem multa dixit, quae illis temporibus, et sicut interior noverat,
quam non modico, sed multo fermento, totam suam massam nollent fateri
corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse
criminarentur. Sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec
apostolica verba sic intelligere, ita eos Optatum Gildonianum velle
defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant . Quod si vel
hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit
tota corrumpi? aut si in eis solis tota corrupta est, quibus placet
Optatus; experti discant intelligere quod legunt, quia inest tota
massa ad quos pertinet quod dicitur totum, sive bonum, sive malum: ad
eos pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt, omnino
non pertinet: et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad
multos persuadendo perveniat; quod ubi fieri permittit ratio pacis, et
non fit, ipsa negligentia culpam trahit, et in periculo consentiendi
est per desidiam corrigendi.
|
|