CAPUT XXIII.

43. Ex qua regula et illud intelligendum est , quod consequenter opponit, dicens esse scriptum: Sit vobis legitimum aeternum in progenies vestras, dividere in medio sanctorum et irreligiosorum, et in medio mundorum et immundorum (Levit. X, 9, 10). Tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in Ecclesia proficit. Cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Et quamvis inter utrumque jam servi patrisfamilias cognitione dividerent atque distinguerent; jubentur tamen ea sinere crescere, et hoc usque ad messem (Matth. XIII, 26-30). Sed haec hactenus: ea enim quae restant, aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.