|
4. Objiciunt iterum simile aliquid solita
caecitate.
inquiunt,
|
“dicit Scriptura, Qui judicat
justum injustum, injustum vero justum, exsecrabilis est apud Deum”
|
|
(Prov. XVII, 15). Cur non ista exsecratio potius in illos
cadit, qui universum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt
inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione
fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? Hoc ergo modo quod
justum est injustum judicarunt, cum Optatum Gildonianum , decennalem
totius Africae gemitum, tanquam sacerdotem atque collegam honorantes
in communione tenuerunt. Aut si eum corde improbabant, sed pro pace
tolerabant; discant nullius pacifici patientiam malo non
consentientem, ab ullis malis posse maculari; atque ita sentiant in
qua perditione jaceant, qui propter falsa sive vera (non enim hoc
quaeritur nunc) crimina Afrorum, unitatem spiritus in vinculo pacis
non servant cum orbe terrarum. Qui si dicerent , Nescimus an sint
per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani; impudentissime
dicerent: Deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per
totum agrum seminata , quamvis cum zizaniis a diabolo superseminatis;
tamen usque ad messem crescere praenuntiavit. Unde et si homines ipsos
minus novimus, esse tamen eos ideo novimus, quia mentiri Deum non
potuisse, fide certissima retinemus. Cum ergo sacrilega impudentia
dicerent , Nescimus utrum sint in caetero orbe terrarum boni
christiani; videant qua insania dicere audeant (quotidie enim non
dubitant dicere), Scimus non ibi esse christianos. Aliud est
utique, Nescimus an sint; aliud, Scimus quod non sint: utrumque et
infidele et impium est. Sed si detestandus est qui dicit, Nescio an
vera dixerit Deus; quis est ille qui dicit, Scio quod non vera
dixerit Deus?
5. Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato
Deum praeposuero. Quantumlibet enim ament Donatum, plus timent
Deum. Pestremo, quantumlibet ipsi ament Donatum, nos novimus quia
solus Deus verax est, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).
Christus ergo qui super omnia Deus est benedictus in saecula (Id.
IX, 5), et qui verissime de se ipso dixit, Ego sum via, veritas
et vita (Joan. XIV, 6); cum servi ejus ab eo quaererent,
utrum vellet eos ire et colligere zizania, Sinite, inquit, utraque
crescere usque ad messem: Donatus autem dicit zizania quidem
crevisse, frumenta vero esse diminuta: eligant isti cui credant.
Christus, id est Veritas, dicit, Ager est hic mundus: Donatus
autem dicit, agrum Dei in sola Africa remansisse: eligant cui
credant. Christus, id est Veritas, dicit, In tempore messis dicam
messoribus, Colligite primum zizania; et exponit dicens, Messis est
finis saeculi: Donatus autem dicit, per praecisionem partis suae ante
messem a frumentis zizania separari: eligant cui credant. Christus,
id est Veritas, dicit, Messores sunt Angeli (Matth. XIII,
24-30, 36-43): Donatus autem dicit, se atque collegas
suos hoc fecisse ante messem, quod ille dixit Angelos in messe
facturos: eligant cui credant. Certe christianos se dicunt,
Christum eis Donatumque proponimus: si verba dant Christo, cor
autem Donato, qui sint considerent . Ego parco, non invehor, non
exaggero: dolorem meum melius premo, quam promo. Si autem dicunt se
Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum
mundum et filii regni crescant, et filii maligni: non Donato dicenti
quod per totum mundum filii maligni tantummodo creverunt, filii autem
boni usque ad solam Africam diminuti sunt. Quod si Christo credunt,
non jam dicimus cum Ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso Evangelio
pacem habeant, quod ab igne se conservasse jactitant, quod factis non
probant.
|
|