|
6. Jam illud quo pertinet, quod idem
Parmenianus ex propheta Isaia nobis objiciendum putavit: Numquid non
valet manus Domini salvos facere, aut gravavit aurem ut non exaudiat?
Sed delicta vestra distinguunt inter medium vestrum et Dei, et
propter peccata vestra avertit faciem a vobis, ne misereatur. Manus
enim vestrae sanguine coinquinatae sunt, et digiti vestri in peccatis:
labia autem vestra locuta sunt iniquitatem, et lingua vestra
injustitiam meditatur. Nemo loquitur justa, non est judicium verum.
Confidunt in vanis, et loquuntur vana ; quia parturiunt dolorem, et
pariunt iniquitatem. Ova aspidum eruperunt , et telam araneae texunt
; et qui erat de ovis illis manducaturus, conterens invenit olidum,
et in ipso basiliscum. Tela ergo eorum non erit ad vestiendum, neque
se operient de operibus suis. Opera enim illorum opera iniquitatis,
pedes autem eorum ad nequitiam currunt, veloces ad effundendum
sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. Contritio
et miseria in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Isai.
LIX, 1-8)? Quos isto loco Scriptura describit, ubicumque
fuerint inter bonos, non obsunt bonis, sicut non obest palea
frumentis, donec veniat dominus areae, ferens ventilabrum in manu sua
ut mundet aream suam, frumenta recondat in horreum, paleam vero
comburat igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Sicut non
obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, qui per Ezechielem
prophetam dicti sunt, illis videlicet qui gemebant et moerebant
facinora populi quae fiebant in medio eorum (Ezech. IX, 4).
Unde, quia eos corrigere non poterant, nec ab unitate populi Dei se
ullo modo separare debebant , pro merito innocentissimae tolerantiae
suae signari meruerunt, et in illorum perditorum vastatione atque
interitu liberari. Verumtamen isti qui haec Catholicis objiciunt,
cur non se respiciunt, quorum catervae gregum furiosorum huc atque
illuc armatae ferro ac fustibus volitant; et tam crebris ubi potuerint
stragibus, nequaquam tamen tanta immanitate satiantur, ubi per busta
cadaverum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra
ordinem rerum divinarum et humanarum diebus ac noctibus evagantur,
tanta fervet ebrietas, ut inde insaniam quotidianam non solum alios
insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? Horum pedes
ad malum non currunt, nec veloces sunt ad effundendum sanguinem? Ab
istis non recedit judicium, qui sibi etiam injustissimas licentias
inordinatae potestatis usurpant? Istis non fiunt tenebrae, dum non
valent sustinere lumen in falso martyrio? Nonne isti in media nocte
ambulant etiam per diem; quandoquidem dicit Apostolus, Qui
inebriantur, nocte sunt ebrii (I Thess. V, 7)? Nonne isti
palpant in meridie quasi in media nocte (Job. V, 14)? Quod
quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium
gentium constitutam videre non possunt; extra cujus unitatem quidquid
operantur, quamvis magna solertia et diligentia fieri videatur, tamen
illis nihil prodest adversus iram Dei, quos nec aranearum telae
possunt defendere a frigore.
7. Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt, quod in ipsos
retorqueri non possit; nisi forte de ovis aspidum, quorum multo ante
meminerat dictator illius sententiae plenarii concilii trecentorum
decem, qui cum universis provinciis Africae convenerunt? Hoc certe
si viveret Parmenianus, non diceret, nec ex Isaia propheta poneret
adversum nos, Ova aspidum eruperunt. Respiceret enim adjunctum
collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum;
quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi, sed
Donati, velut integros denuo receperunt, qui et erant ova aspidum,
et eruperant. Sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii
sicut eorum etiam proconsularibus Gestis allegata
testantur. Haec certe concilii eorum verba sunt:
|
“Licet enim
viperei seminis noxios partus venenati uteri alvus diu texerit, et
concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore
vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo celari non
potuit: nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta
scelerum vota pepererunt .”
|
|
Haec ova aspidum eruperant, jamque
horribilia et maleolentia cum venenosis fetibus erant ab eorum
communione projecta. Sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu
quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, etiam projectas
aspides revocaret . Aut si haec pro pace non obsunt, quid Catholicis
objiciunt quos convincere nequiverunt, cum ipsi receperint quos ore
proprio damnaverunt? Si haec pro pace non obsunt Christi, obsunt
tamen pro pace Donati, cui multum favetur in injuriam pacis Christi,
pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur, admonitio
Dei est cavendae damnationis aeternae. Nam ipsi vere sanguinem non
solum corporaliter per furias Circumcellionum, sed etiam spiritualiter
fundunt, qui orbem terrarum, si possunt, rebaptizare conantur. Aut
si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem vel vulnerat vel
vulneratam perimit; ille autem non fundit qui seductas animas
sacrilegio schismatis occidit; quare in schismaticos suos
Maximianistas per eamdem plenarii concilii sui sententiam talia
dixerunt, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: cum ab eis
constet corporaliter neminem occisum, neminem vulneratum; sed insuper
eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per judiciarias
potestates excluderentur, qualia ante separationem Maximianistarum,
cum in unum pariter essent, multa fecerunt eis qui priora ex parte
Donati schismata fecerant? Cui enim unquam schismatico suo
pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cujus ipsi schismatici sunt,
nimis impudenter parci volunt, cum a sola ipsa vera unitate justissime
schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt?
|
|