CAPUT IV.

8. Et illud quod scriptum est, Secundum principem populi, sic et ministri ipsius; et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes (Eccli. X, 2); si intelligerent quo pertinet, nec nobis objicerent , nec ipsi vana jactantia superbirent. Nos enim ut hominum spem, quae in solo Deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus, Maledictus qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); non intelligimus hoc loco principem populi et rectorem civitatis episcopum significari. Non ideo quia non possimus innumerabiles sanctos in catholica fide episcopos intueri: sed ne cujusquam, ut dixi, spes hominis collocetur in homine, et si forte ei contingat in ea vivere civitate ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam perverse istam Scripturam , quam perverse ab istis intelligitur; et dicens in eo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi, sic et ministri ejus; et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes. Contradicitur enim huic errori Veritatis ore dicentis, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicunt ex cathedra Moysi, et ea quae dicunt non faciunt ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt, et non faciant ea mala quae faciunt, sicut praecipit Dominus; nonne satis indicant non ita intelligendum esse principem populi et rectorem civitatis quomodo isti intelligunt? Possunt enim esse populi boni ubi fuerint episcopi mali; sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus. Errantes enim in verbis sanctarum Scripturarum, et sicut dicit Apostolus, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7), ipsi potius secundum perversitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur, Ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis: et si communione Sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, et illi qui etiam ea pro pace tolerant unitatis; tales estis et vos omnes, qui et illi collegae et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet . Quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus, nullus se ignorare respondeat.

9. Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando veniant ad veram sententiam istorum verborum, et intelligant unum populi principem Dominum nostrum Jesum Christum, cujus ministri sunt boni; et ipsum rectorem civitatis illius Jerusalem, quae est mater nostra in coelis aeterna; cujus rectoris dignitati congruunt habitantes, non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est eis, Sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): secundum quamdam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18), munere illius qui nos facit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Est et alterius mali populi diabolus princeps, et rector ejus civitatis quae mystice Babylonia dicitur, quem principem et rectorem tenebrarum harum, id est, peccatorum, ipsum et angelos ejus apostolus Paulus appellat (Ephes. VI, 12): et illius ministri similes ejus sunt, quia transfigurant se in ministros justitiae, sicut ille in angelum lucis (II Cor. XI, 15, 14), et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. Sed istorum populorum atque civitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit ventilata: quod donec fiat, omnia tolerat dilectio frumentorum, ne dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur.