|
10. Quid igitur jam valet ad causam, quod isti
nobis objiciunt, quia de malis sacrificatoribus Dominus per Isaiam
dicit: Facinorosus qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem
occidat; et qui similaginem, quasi sanguinem porcinum; et qui offert
thus in memoriam, quasi blasphemus (Isai. LXVI, 3)? Haec
omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra Ecclesiam Dei
toto, sicut promissa est, orbe diffusam, altare sui schismatis
erexerunt: quod eos sacrilegium omnes involvit, et quilibet ubilibet
offert sacrificium tali corde vel factis, haec ut audire mereatur,
perniciem sibi infert, non illis bonis qui accipiunt ab eis Sacramenta
eadem , qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et moerent peccata
quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4), quamvis non se inde
corporaliter separent. Unicuique enim Deus tribuit secundum cor
suum. Nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes, vel
collegis bonis, sicut fuit Zacharias (Luc. I, 5); vel
popularibus, sicut fuit Nathanael, in quo dolus non erat (Joan.
I, 47): quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus
malus vel coepiscopis bonis vel laicis, cum jam ille sacerdos secundum
ordinem Melchisedech et pontifex noster sedens ad dexteram Patris
interpellat pro nobis (Hebr. VII, 17, 25), qui traditus
est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem
nostram (Rom. IV, 25)? Nec illud bonis obest, sed
offerentibus malis, quod verissime dictum est, Dona iniquorum non
probat Altissimus (Eccli. XXXIV, 23). Non enim dixit,
Dona eorum qui pro pace iniquos tolerant, non probat Altissimus.
Cum tamen nec isti ea quae objecerunt probare potuerint eo tempore quo
schisma fecerunt: alioquin illis exclusis, istos haereditas Christi
toto orbe diffusa in communione catholica retineret.
|
|