|
11. Sacrificia, inquit, impiorum exsecratio
est Domino: etenim inique offerunt illa (Prov. XXI, 27).
Jam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis
se ipsum obtulit, et noster in coelo mediator est, quo suam Ecclesiam
gubernante bonis mali non oberunt, qui vel ignorantur vel pro pace
tolerantur, donec ipse veniat ac separet praemissis messoribus a messe
zizania, et ventilabro paleas a frumentis. Quanquam isti, quod saepe
dicendum est, falsa crimina objecerint, quae etiam si vera essent,
bonorum charitati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil
nocerent, si ea forte etiam cognita, judicibus ecclesiasticis
persuaderi non possent. Sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui
offerunt impie. Nam unum atque idem sacrificium propter nomen Domini
quod invocatur , et semper sanctum est, et tale cuique fit, quali
corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat et bibit indigne,
judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XVIII, 29). Non
ait, Aliis; sed, sibi. Qui ergo manducat digne et bibit, gratiam
sibi manducat et bibit. Illi ergo videant utrum digne manducent, qui
inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores; inter tam
multos, quod est patentissimum , Dei haeredes et Christi cohaeredes
toto orbe diffusos, nefario schismate diviserunt; cum possent utique
si boni essent et vere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace
Christi, quae perniciose tolerant pro pace Donati .
|
|