CAPUT VII.

12. In Exodo, inquit, scriptum est,

“Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos Dominus”

(Exod. XIX, 22): et iterum,

“Cum ministri ad altare accedunt, non adducant in se delictum, ne moriantur”

(Id. XXX, 20, 21): et illud in Levitico,

“Homo qui habuerit maculam et vitium, non accedat dona offerre Deo”

(Levit. XXII, 21). Bene quidem de veteribus Libris ista testimonia proponunt. Dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritualem obfuerit, vel in sacerdotibus, vel inter populum constituto, malus aut maculatus sacerdos? Ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos Deus a facie sua semper perdere minabatur. Ubi erat Caiphas et caeteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et caeteri boni, ubi Saül, ibi David; ubi Jeremias, ubi Isaias, ubi Daniel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali: sed sarcinam suam unusquisque portabat.

13. Omitto dicere quam scelerata superbia dicant, neminem esse inter collegas suos vel se ipsos cum aliqua macula et vitio, non membrorum, sed quod pejus est, morum. Quod ubi agere cum eis coeperimus; respondebunt, interesse qualis macula et quale vitium sit: quasi Scriptura discreverit, quae ait, Homo qui habuerit maculam et vitium, non accedat dona offerre Deo. Nullamne maculam habuit et vitium, non dico Optatus, sed ipse Parmenianus, aut ipse Donatus? Sed tanto isti amore hominum caeci sunt, et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo viro coaequare non dubitant, ut quod de solo Domino Jesu Christo dici potuit, etiam in Donato perfectum fuisse contendant. Quis dabit oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1)? Quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimetur? Sed interim attendant, utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut vitium? Non usque adeo caeci sunt, ut istius vitam omnino immaculatam et omni vitio carentem fuisse respondeant. Cur ergo accedebat dona offerre Deo, et ab eo caeteri conjunctis manibus accipiebant, quod maculosus et vitiosus obtulerat? Attendant in caeteris collegis suis, utrum nulla sit macula ebriositas. Sed prius legant quibus sceleratis ebriosos adjunxerit Apostolus. Utrum avaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet servituti (Ephes. V, 5).

14. Qui autem rectissime sapiunt, intelligunt quemlibet hominum, quamvis jam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit justissime vivere; non posse tamen esse sine aliquo vitio, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V, 17). Et, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9): et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Ibid. I, 8). Quamvis enim in quantum ex Deo nati sumus non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam nati sumus, quia nondum absorpta est mors in victoriam (I Cor. XV, 54), quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omnino beati et immaculati et incorrupti simus; qui jam secundum fidem filii Dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus (I Joan. III, 2). Nondum enim re, sed spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quamdiu autem exspectamus per patientiam corporis nostri redemptionem (Rom. VIII, 23-25), non audeamus dicere carere nos omni vitio, ne ipsa superbia sit immanissimum vitium. Evigilemus igitur aliquando, atque videamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia vitia vitabantur, illum praefigurari qui cum esset Deus, factus est propter nos homo, solus verus agnus immaculatus et sacerdos sine vitio. Ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in Sancta sanctorum, populus autem stabat foris: sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem suam intravit in secreta coelorum, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis. Populus autem cujus ille sacerdos est, adhuc foris gemit. Nam cum episcopus solus intus est, populus et orat cum illo , et quasi subscribens ad ejus verba respondet, Amen. Usque adeo tunc quando sine ulla macula et sine vitio, quia non poterant animi sacerdotum, corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicantem animam non zelant sponso, sed ei audent se ostentare pro sponso.