|
15. In Evangelio, inquit, scriptum
est,
|
“Deus peccatores non audit: sed si quis Deum colit, et
voluntatem ejus facit, hunc audit (Joan. IX, 31).”
|
|
Et haec
absoluta responsio est. Si enim duo simul orent, unus peccator, et
alter qui Deum colit et voluntatem ejus facit, nimirum illum audit,
et illum non audit? Quid ergo sibi vult hoc testimonium, vel quomodo
pro se arbitrantur esse proferendum, cum his verbis maxime securi fiant
inter malos boni, nec ulla causa corporalis separationis existat, ut
nefario schismate homines etiam a bonis per talem discordiam
separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos exaudiri propter
fidem suam? Deus enim qui cordis inspector est, non errat, ut alium
pro alio vel exaudiat vel repellat. An propterea dicunt hoc, ut
intelligatur malus episcopus non exaudiri, cum pro populo rogat? Quod
etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est,
sollicitus esse deberet. Securos enim illos facit Scriptura quae
ait: Fratres, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis
peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum; et
ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1,
2). Hoc quam veraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent
aures unde audiant. Joannes enim dixit, Haec scribo vobis, ut non
peccetis. Si itaque sequeretur, et diceret , Et si quis
peccaverit, advocatum habetis ad Patrem Jesum Christum justum; et
ipse est propitiatio pro peccatis vestris; se ipsum a peccantibus quasi
segregasse videretur, ut jam non ei opus esset propitiatione, quae fit
per Mediatorem sedentem ad dexteram Patris et interpellantem pro nobis
(Rom. VIII, 34). Quod utique non solum superbe, sed etiam
falso diceret. Si vero ita diceret, Haec scripsi vobis, ut non
peccetis: et si quis peccaverit, mediatorem me habetis ad Patrem, et
ego exoro pro peccatis vestris (sicut Parmenianus quodam loco
mediatorem posuit episcopum inter populum et Deum); quis eum ferret
bonorum atque fidelium christianorum? quis sicut apostolum Christi,
et non sicut antichristum intueretur? Et tamen lacus detriti fumosam
aquam istorum superbiam ferunt , et Spiritum sanctum continere non
possunt, ut servent unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes.
IV, 3), et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi
sint.
16. Homines enim omnes christiani invicem se commendant orationibus
suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic
unus verusque Mediator est: cujus typus quoniam praefigurabatur in
sacerdote Veteris Testamenti, nullus illic invenitur orasse pro
sacerdote. Paulus autem apostolus quanquam sub capite praecipuum
membrum, sed tamen quia membrum est corporis Christi, et noverat non
per figuram in interiora veli ad Sancta sanctorum (Hebr. IX,
12), sed per expressam et redditam veritatem in interiora coeli, ad
sanctitatem non imaginariam, sed aeternam, pro nobis intrasse maximum
et verissimum sacerdotem, Ecclesiae se orationibus et ipse commendat
: nec mediatorem se facit inter populum et Deum; sed rogat ut pro se
orent invicem omnia membra corporis Christi: quoniam pro invicem
sollicita sunt membra, et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia
membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I
Cor. XII, 25, 26): ac sic oratio pro invicem membrorum
omnium adhuc in terra laborantium, ascendat ad caput quod praecessit in
coelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. Nam si esset
mediator Paulus, essent utique et caeteri coapostoli ejus, ac sic
multi mediatores essent; nec ipsi Paulo constaret ratio qua dixerat,
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus (I Tim. II, 5). In quo et nos unum sumus, si servemus
unitatem spiritus in vinculo pacis: nec propter malos bonos deseramus,
sed propter bonos malos sufferamus; ne cum defendere volumus, quod
temeraria praesumptione reliquimus incognitos, cogamur majori scelere
damnare inauditos.
17. Cum etiam certum sit quia peccatores Deus audit: quod quidem
invenitur in Scripturis. Balaam propheta non de populo Israel, sed
alienigena, conductus ab inimico ut populo Dei malediceret, conversus
a Domino ad benedicendum est (Num. XXIV): cujus verba omnia
bene imprecantis audimus, et legimus; et cum aliud haberet in voto,
verba tamen precantis et bona sunt, et pro populo exaudiuntur a
Domino. Unde non mirum est, verba bona quae pro populo dicuntur in
precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen, non pro
perversitate praepositorum, sed pro devotione populorum. Verumtamen
quod scriptum est in Evangelio, Deus peccatores non audit: sed si
quis Deum colit, et voluntatem ejus fecerit, ipsum exaudit; non a
Domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis jam quidem
restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant: unde ipsum
Dominum adhuc prophetam putabat. Nam eum postea cognitum Dei Filium
adoravit. Ipse autem Dominus, cum in uno templo orarent pharisaeus
et publicanus, publicanum confitentem peccata sua magis justificatum
dicit, quam pharisaeum jactantem merita sua (Luc. XVIII,
10-14), cui similes isti sunt. Quanquam enim justificatus
destiterit esse peccator, tamen ut justificaretur peccator orabat, et
peccator confitebatur et exauditus justificatus, est, ut desineret
esse peccator. Non utique desineret esse peccator, nisi prius
exaudiretur peccator. Quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri,
sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri veritas testis est.
|
|