|
1. Cum omnis pia ratio et modus
ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus in vinculo pacis maxime
debeat intueri, quod Apostolus sufferendo invicem praecipit custodire
(Ephes. IV, 3, 2), et quo non custodito medicina vindictae
non tantum superflua, sed etiam perniciosa, et propterea jam nec
medicina esse convincitur: illi filii mali, qui non odio iniquitatum
alienarum, sed studio contentionum suarum infirmas plebes jactantia sui
nominis irretitas, vel totas trahere, vel certe dividere affectant,
superbia tumidi, pervicacia vesani, calumniis insidiosi, seditionibus
turbulenti; ne luce veritatis carere ostendantur, umbram rigidae
severitatis obtendunt, et quae in Scripturis sanctis salva dilectionis
sinceritate et custodita pacis unitate, ad corrigenda fraterna vitia
mordaciori curatione fieri praecepta sunt, ad sacrilegium schismatis et
ad occasionem praecisionis usurpant, dicentes,
|
“Ecce ait
Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis. Quod malum utique si
integris,”
|
|
inquiunt,
|
“non obesset, nec juberetur auferri.”
|
|
2. Interim videamus ne forte non frustra non dixerit Apostolus,
Auferte malos a congregatione vestra; sed, Auferte malum ex vobis
ipsis: quia cum quisque impeditur ab Ecclesiae congregatione malos
homines separare, si ex se ipso auferat malum, non eis corde miscetur
; atque ita spiritualiter non solum conjungitur bonis, sed etiam
separatur a malis. Sic enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset,
Neque communicaveris peccatis alienis: tanquam ille diceret, fieri
posse ut aliquos malos ab Ecclesiae congregatione separare non posset,
et ideo tolerare cogeretur; tanquam consilium dans quemadmodum peccatis
eorum non communicaret, Te ipsum, inquit, castum custodi (I Tim.
V, 22). Nam malis malus misceri potest , bonus autem nullo
modo, quamvis cum eis in una congregatione versetur. Ita et hic ad
Corinthios cum dixisset, Quo enim mihi de his qui foris sunt
judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? ne forte
turbarentur aliqua malorum numerositate, sic permixtis frumentis, ut
sine illorum vexatione colligi separarique non possent; Auferte,
inquit, malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13): ut si
forte non possent auferre malos a congregatione sua; auferendo malum ex
se ipsis, id est, non cum eis peccando, nec eis ad peccandum
consentiendo aut favendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi
versarentur. Quia per malum suum malis quisque consentit. Si autem a
se ipso auferat malum, alieno malo non est unde consentiat.
Quapropter quisquis etiam contempserit Ecclesiae Dei disciplinam, ut
malos cum quibus non peccat et quibus non favet, desistat monere,
corrigere, arguere, et si talem gerit personam, et pax Ecclesiae
patitur, etiam a Sacramentorum participatione separare ; non alieno
malo peccat, sed suo. Ipsa quippe in tanta re negligentia grave malum
est: et ideo, sicut Apostolus monet, si auferat malum a se ipso,
non solum auferet audaciam committendi, aut pestilentiam consentiendi;
sed etiam pigritiam corrigendi, et negligentiam vindicandi, adbibita
prudentia et obedientia in eo quod praecipit Dominus, ne frumenta
laedantur (Matth. XIII, 29). Ea quippe intentione quisquis
inter triticum zizania toleraverit, auferendo a se ipso malum, non eis
communicat: et ea distinguit ac judicat interim ad diem; non enim
novit quid cras futurum sit: et ideo dilectione servata, non sine spe
correctionis vindicandum est, quidquid etiam cogit necessaria severitas
vindicari . Quod ut satis appareat, totum ipsum Epistolae
apostolicae locum diligentius tractemus.
3. Quid vultis, inquit? In virga veniam ad vos, an in charitate
et spiritu mansuetudinis? Jam hic apparet eum loqui de vindicta, ad
cujus significationem virgam nominavit. Numquid tamen et virga sine
charitate est, quia ita contexuit, In virga veniam ad vos, an in
charitate? Sed quod sequitur, spiritu mansuetudinis, admonet
intelligi, quia et virga charitatem habet. Sed aliud est charitas
severitatis, aliud charitas mansuetudinis. Una quidem charitas est,
sed diversa in diversis operatur. Omnino, inquit, auditur inter vos
fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in Gentibus, ita ut
uxorem patris sui quis habeat. De tam immani facto videamus
quemadmodum eos saevire praecipiat. Et vos, inquit, inflati estis,
et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc
opus fecit. Quare luctum potius, et non iram, nisi quia si patitur
unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26)?
et non luctum, quia tollebatur; sed luctum, inquit, ut tolleretur:
id est, ut lugentium dolor ad Deum ascenderet, et ipse tolleret hoc
opus de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam
imperitiam eradicarent et triticum. Cum ergo ad talem vindictam
necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam,
quam repellit superbia saevientium : nec illius ipsius qui de medio
fratrum tollitur debet negligi salus; sed ita agendum est, ut ei talis
vindicta sit utilis; et agendum voto et precibus, si corrigi
objurgationibus non potest. Ideoque sequitur et dicit: Ego quidem
absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi quasi praesens
eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi
congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu
Christi, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini (Id. IV, 21-V, 5). Quid ergo
agebat Apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spirituali
consuleret, ut sive aliqua poena vel morte corporali, sicut Ananias
et uxor ejus ante pedes apostoli Petri ceciderunt (Act. V, 5,
10); sive per poenitentiam, quoniam satanae traditus erat,
interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam? Quia ipse item
dicit, Mortificate membra vestra quae sunt super terram: inter quae
et, fornicationem commemorat (Coloss. III, 5). Et iterum:
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta
carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Non
tamen ab eo fraternam separat charitatem, quem de fraterna
congregatione praecipit separari. Hoc enim apertius ad
Thessalonicenses dicit: Si quis autem non obaudit verbo nostro per
epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut erubescat:
et non ut inimicum eum aestimetis, sed corripite ut fratrem. Audiant
isti aliquando, et intelligant quemadmodum satagat charitas
apostolica, ut sufferentes invicem studeamus conservare unitatem
spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Nam et hic cum
dixisset, Et non ut inimicum eum aestimetis, sed corripite ut
fratrem; tanquam ostendens cur hoc dixerit, continuo subjunxit, Ipse
autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni bono (II Thess.
III, 14-16). Ita et de isto qui uxorem patris sui habuit,
luctum potius indicit, et pacificam charitatem ubique commendat: sicut
et de seipso ait, Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et
lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam
super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam gesserunt. Et
paulo post ait: Praedixi, et praedico sicut praesens secundo, et
nunc absens, his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si
venero iterum, non parcam (II Cor. XII, 21, et XIII,
2). Ideo lugendo judicabat , ut Dei misericordia sine corruptione
vinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque
corrigeret; sicut de isto ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus,
fecisse intelligitur. Nam non invenitur de quo alio significet in
secunda Epistola ad eosdem Corinthios, cum ait: Nam ex multa
tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non
ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in
vos. Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte,
ut non onerem omnes vos. Sufficit ei correptio haec quae fit a
multis, ita ut e contrario vos donetis, et consolemini, ne quando
majori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro
vos, ut confirmetis in eum charitatem. Ad hoc enim et scripsi, ut
cognoscam probationem vestram, si in omnibus obaudientes estis. Si
cui autem aliquid donaveritis, et ego. Nam et ego si cui donavi,
propter vos, in persona Christi, ut non possideamur a satana: non
enim ignoramus mentes ejus (Id. II, 4-11). Quid
moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac
materna charitate plenius fieri aut dici potest? Sicut peccanti
adhibet emendationem, sic correcto, et conterenti atque humilianti in
poenitentia cor suum, vult reddi consolationem ; ne majori, inquit,
tristitia absorbeatur. Sed quid illud quo conclusit istam sententiam,
Ut non possideamur a satana? Non enim, inquit, ignoramus mentes
ejus. Ipse est enim qui per imaginem quasi justae severitatis crudelem
saevitiam persuadet, nihil aliud appetens venenosissima versutia sua,
nisi ut corrumpat atque disrumpat vinculum pacis et charitatis, quo
conservato inter Christianos, vires ejus omnes invalidae fiunt ad
nocendum, et muscipulae insidiarum comminuuntur, et consilia
eversionis evanescunt.
|
|