|
4. Sed etsi de aliquo alio in secunda ad
Corinthios Epistola locutus est Apostolus, et ibi tamen significavit
quanta charitate in quemque debeat ecclesiastica vindicta procedere.
Hoc est illud quod isti non intelligentes inter calumnias suas solent
habere praecipuum: Emendabit me justus in misericordia, et arguet
me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL,
5). Quia vero isti non in misericordia emendare noverunt, et
Caeciliani innocentiam saevis suspicionibus insectati sunt, et Optati
Gildoniani potentiam fallacis oleo adulationis unxerunt. Nam si
propter vinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque
tolerarent, non utique pacem christianam atque catholicam in orbe
terrarum, sanctamque unitatem disrumperent , aut certe a majoribus
suis nefaria caecitate disruptam ita dolerent, ut saltem apud se
experti quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas
illorum calumnias pace suae correctionis exstinguerent.
5. Sed et ad illius primae ad Corinthios Epistolae consequentia
redeamus. Cum dixisset Apostolus, Tradere hujusmodi satanae in
interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu: etiam
atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non
superbia saevientium, continuo subjecit, Non bona gloriatio vestra:
vel per exprobrationem pronuntiationis, Bona gloriatio vestra. Sic
enim nonnulli, et maxime latini codices habent, cum eadem in utroque
sententia teneatur. Non enim metuendum est ne quis intelligat laudando
eos dixisse, Bona gloriatio vestra: cum et superius dixerit,
Inflati estis, et non potius luctum habuistis; et hic continuo
subjungat, Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I
Cor. V, 6): quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem
congruentius referri potest . Superbia quippe ex vetustate primi
hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente
facit elatos in unam conspersionem, qui sibimet in eam simili
jactantiae vanitate consentiunt. Et gloriari quidem, non de peccatis
suis, sed super alterius peccata, tanquam ex comparatione innocentiae
suae, modicum videtur fermentum; quia de suis etiam iniquitatibus
gloriari, multum fermentum est: sed et illud modicum totam massam
corrumpit. Cadit enim superbus merito superbiae suae, et incipit
etiam peccata sua defendendo velle gloriari. Quod praevidens idem
apostolus ait: Quapropter, qui se putat stare, videat ne cadat
(Id. X, 12). Et iterum: Si praeoccupatus fuerit homo in
aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in
spiritu mansuetudinis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Alter
alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat.
VI, 1, 2). Quid est lex Christi, nisi, Mandatum novum do
vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34)? Quid est lex
Christi, nisi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan.
XIV, 27). Quod ergo hic dixit, Invicem onera vestra portate,
et sic adimplebitis legem Christi; hoc alio loco ait, Sufferentes
invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo
pacis (Ephes. IV, 2, 3). Nam et in illo Pharisaeo modicum
fermentum esse videbatur, quia peccatorem non solum non dolebat, sed
super ejus peccata de suis se meritis extollebat. Sed descendit ille
confitens peccata sua, justificatus magis quam ille Pharisaeus jactans
merita sua: quoniam qui se exaltat, humiliabitur, et qui se
humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Sequitur
ergo Apostolus, et dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova
conspersio, sicut estis azymi. Quid est, ut sitis; et quid est,
sicut estis: nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut
tales essent, exemplo talium commonebat? Tamen omnes in uno tanquam
eosdem admonet, ne illi qui tales erant , deperarent de his qui nondum
tales erant, et eos ad compagem sui corporis non pertinere
arbitrarentur; tanquam eosdem admonet cum dicit, ut sitis sicut
estis. Noverant enim et illi qui jam sic erant, et admonente
Apostolo magis magisque nosse debebant, sufferre illos qui nondum sic
erant, ut sufferendo invicem in dilectione, servarent unitatem
spiritus in vinculo pacis, et invicem onera sua portantes, implerent
utique legem Christi, qua Dominus noster Jesus Christus ad docendam
humilitatis viam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est
(Philipp. II, 8), et tanquam medicus aegrotantes, ita cum
dilectione pertulit peccantes, de quibus dixerat, Non est opus sanis
medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12). Statimque
principale proposuit exemplum dicens, Etenim pascha nostrum immolatus
est Christus: ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare vetus
fermentum, id est, quidquid in eis superbiae de veteri homine
remansisset. Itaque, inquit, diem festum celebremus; non utique
unam diem, sed totam vitam: non in fermento veteri, neque in fermento
malitiae et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Malitia quippe est et malignitas velut de alieno peccato gloriari,
quasi tunc debeat de justitia sua quisque gaudere, cum alium justum
esse non conspexerit. Sinceritas autem et veritas est, etiam si
proficit aliquis, meminisse quid fuerit, et multo magis misereri
lapsorum: quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi
misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humiliavit
.
6. Sed ne perniciose relinquantur, et quasi dissimulanter
negligantur aliena peccata, quod non est minoris crudelitatis, quam
illud superbiae, sequitur et dicit: Scripsi vobis in epistola, non
commisceri fornicariis; non fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut
raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo
exisse. Opus enim vestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores
Christo ad salutem lucremini. Quod fleri non poterit, si eorum
colloquia convictumque fugiatis. Nunc autem, inquit, scripsi vobis
non commisceri: si quis frater nominatur inter vos aut fornicator, aut
idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut
rapax, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumere. Quo enim mihi de
his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos
judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte
malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 7-12).
7. Ecce quemadmodum ad hanc sententiam venit Apostolus, cujus
ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus, dicens esse
scriptum, Auferte malum ex vobis ipsis.
inquit,
|
“utique
si bonis et integris non noceret, non juberetur auferri.”
|
|
Quae autem
superius dicta sunt, unde ad hoc ventum est, praetermisit; quibus
utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri
corporaliter oportere, poterat adjuvari dicente Apostolo, Cum
hujusmodi nec cibum simul sumere. Cur ergo non commemoravit quod ejus
intentionem maxime adjuvare posse videbatur? Cum enim vehementer
instet ut a male viventibus corporalem separationem faciendam esse
persuadeat, cur non adhibet testimonium Apostoli dicentis, Si quis
frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut
maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum simul
sumere: nisi quia vidit, si hoc diceret, posse sibi responderi,
Itane vos etiam fornicatores et idolis servientes aut non habetis, aut
eos ignoratis? Nullum avarum, aut maledicum, aut ebriosum, aut
rapacem inter vos videtis et nostis? Cur ergo cum talibus contra
praeceptum Apostoli, non solum cibum mensae vestrae sumitis, sed
etiam coenam mensae Dominicae communicatis? Hoc ergo Parmenianus,
quantum arbitror, evitare conatus est, ne sibi responderetur: ut id
non poneret quod pro ejus causa validissime sonare videretur: nam hoc
Epistolae apostolicae capitulum si eum fugisset , et ei non
occurrisset, non ex ejus ultima parte poneret, Auferte malum ex vobis
ipsis.
8. Sed nunc quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare haberi
inter se avaros, aut maledicos, aut ebriosos, aut rapaces; et ipsum
Optatum, qui universae Africae notissimus fuit, quem tamdiu
pertulerunt, quamdiu timuerunt, fortasse defendere conabuntur.
Dicant ergo, si possunt, meliorem se atque purgatiorem habere nunc
Ecclesiam, quam erat ipsa unitas beatissimi Cypriani temporibus, qui
collegas suos, a quibus tamen nulla corporali disjunctione separatus
est, nullum eorum nominatim appellans, sed prudenter ac sobrie
saluberrimae mordacitatis inferens medicinam, his verbis graviter
arguit, quia esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum
largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris
multiplicantibus fenus augerent. Et ut apertissime ostenderet de his
se dicere, cum quibus in unius Ecclesiae communione vivebat,
consequenter annexuit:
|
“Quid non perpeti tales pro peccatis hujusmodi
mereremur”
|
|
(Cyprianus, Serm. de Lapsis)? Non enim ait,
Mererentur; sed,
quod nullo modo dixisset, cum talis
utique ipse non esset, nisi manifestare vellet eorum facta se gemere,
qui ei non solum Ecclesiae unitate , sed etiam collegii consortio
jungerentur, quamvis ab eis vita, moribus, corde, proposito
discreparet. Dicant ergo isti meliorem nunc esse Ecclesiam suam, et
non se habere tales, quales habuit in ipsa unitate Cyprianus.
Credant eis qui volunt, et adversus ea mala quae de moribus eorum
insimulata fuerint , oculos claudant: ego eos ad illa ipsa priora
unitatis tempora revocabo, et ab eis quaeram, utrum quando ille tantus
episcopus Carthaginensis Ecclesiae Cyprianus de tam malo collegio,
testimonio liberae vocis usque ad ea scripta, quae posteris etiam
proderentur, ingemuit, erat Ecclesia Christi, an non erat. Si
erat, quaero quemadmodum Cyprianus et caeteri similes ejus implebant
quod praecepit Apostolus, Si quis frater nominatur aut fornicatur,
aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut
rapax, cum ejusmodi nec cibum simul sumere: quando cum his avaris et
rapacibus, qui esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum
largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris
multiplicantibus fenus augerent, panem Domini manducabant, et calicem
bibebant?
9. An forte parva sunt ista crimina, et parvi aestimanda? Solent
enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa divinarum
Scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. Quidquid
enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis
veritatem. Sed ideo sunt tanquam sincerissimum speculum proposita
hominibus oracula coelestium paginarum, ut ibi quisque videat quodlibet
peccatum quantum sit, quod forte magnum est, et male viventium caeco
more contemnitur. Potuitne gravius divinis eloquiis accusari
avaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis, et ejus nomine
appellaretur, dicente Apostolo, Et avaritia, quae est idolorum
servitus (Coloss. III, 5)? Potuitne majori poena digna
judicari, quam ut inter illa crimina poneretur, quibus obsessi regnum
Dei non possidebunt? Aperiantur oculi cordis, ne frustra pateant
oculi corporis, et legant praedicatorem liberum veritatis in eadem ipsa
prima ad Corinthios Epistola scribentem: Nolite errare; neque
fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque
ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I
Cor. VI, 9, 10). Quomodo ergo Cyprianus et alia similia
frumenta dominica in illa tunc unitatis Ecclesia cum avaris et
rapacibus, cum his qui regnum Dei non possidebunt, non laicis vel
quibuscumque clericis, sed et ipsis episcopis panem Domini
manducabant, et calicem Domini bibebant; cum idem apostolus
praecipiat non eis commisceri, et clamet cum ejusmodi nec cibum
sumere? An quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul
eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde sejungi, vita
moribusque distingui, propter compensationem custodiendiae pacis et
unitatis, propter salutem infirmorum et tanquam lactentium
frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata
laniarent?
10. Sed ecce ego non urgeo quemquam illorum sic intelligere: ipsi
explicent quemadmodum esse potuerit illa tunc Ecclesia gloriosa sine
macula et ruga (Ephes. V, 27), ubi esurientibus in Ecclesia
fratribus habere largiter argentum volebant, ubi fundos insidiosis
fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus fenus augebant, ubi
tantis erant involuti iniquitatibus, ut per illas regnum Dei non
possiderent. Quod si gloriosa Ecclesia sine macula aut ruga in eis
solis computabatur, qui moerebant et gemebant illas iniquitates, quae
fiebant in medio eorum; unde etiam secundum sancti Ezechielis
prophetiam, tales proprio signo signari meruerunt, ut a vastatione et
perditione iniquorum tutissimi evaderent: desinant calumniari bonis,
non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter
pacificam charitatem, quibus dictum est, Beati pacifici, quoniam
filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Nam propterea Spiritus
sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali verbo designavit
malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret
constitutos: quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi
extrinsecus et forinsecus esse viderentur. Gemunt, inquit, et
moerent iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech.
IX, 4): ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam
inclusos cogitaremus.
11. Si vero jam tunc non erat Ecclesia, quia Cyprianus et
quicumque cum eo avaros illos rapacesque noverant, quales ipsi non
erant, quamvis eos gravissimis gemitibus et praeclarissimis vocibus
accusarent, unam tamen cum eis intrantes ecclesiam, et in una
congregatione paria Sacramenta tractantes, per hujusmodi communionem
paris sortis effecti sunt: quia non obtemperaverunt Apostolo jubenti,
ut cum hujusmodi nec cibum quidem simul sumerent; et, Auferte malum
ex vobis ipsis: quid adhuc laboramus? Quid se ipsi jactant quod
habeant aliquam Ecclesiam, si jam illis temporibus esse destitit?
Dicant unde natus est Majorinus aut Donatus, ut per eos nasceretur
Parmenianus atque Primianus . Quid eis prodest quod avaros et
rapaces, cum quibus cibum sumi vetat Apostolus, modo se vel non
habere in congregatione sua, vel incognitos sibi esse mentiuntur;
quandoquidem fuerunt tales in illa unitatis Ecclesia, unde isti
exortos se sic jactant, ut eam in sua sola societate, id est, in
communione Donati remansisse persuadere conentur? Si enim dicunt per
talium communionem perire Ecclesiam, cur eam non dicunt jam Cypriani
periisse temporibus? ac sic et per se ipsos unde exstiterint non
invenientes, dicere desinant apud se Ecclesiam remansisse, quam totam
prioribus periisse temporibus dicunt. Si autem in bonis quibus talia
displicent semper mansit et manet et manebit Ecclesia: discant isti
aliquando non sic intelligere quod ait Apostolus, Auferte malum ex
vobis ipsis; ut per schismata conantes colligere zizania, eradicent
simul et triticum. Quae omnia ita disputamus, ut meminerint qui haec
legunt vel audiunt, non eos potuisse unquam demonstrare, sive illo
tempore cum recentissima haeresis erat, sive nunc cum multo firmiore
innocentiae conscientia sibi totus orbis in catholica Ecclesia
christiana pace connectitur, Caecilianum vel eos qui ei concorditer
inhaerebant, fuisse zizania. Sed ut securus unusquisque in sanctae
Ecclesiae unitate permaneat, et ejusdem unitatis desertores ne cum eis
pereat non sequatur, hoc dicimus; quia si fuissent illi zizania,
tolerari potius usque ad messem, quam pernicie schismatis eradicatis
frumentis separari debuerunt.
12. Sed dicet aliquis: Quomodo praecipienti Apostolo poterimus
obedire, qui vetat cum ejusmodi nec quidem cibum simul sumere? Si
enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non
diceret, Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis, non
utique fornicariis hujus mundi; id est, eis qui christiani non
essent, de quibus postea dicit, Quo enim mihi de his qui foris sunt
judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem
qui foris sunt, Deus judicabit. Cum ergo de tali separatione
praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab
eis qui christiani sunt: cordis autem separatio ab omnibus malis
facienda est; ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani,
oportet nos corde separari: quid restat, nisi ut intelligamus nobis
per Apostolum juberi, ut quibuslibet malis christianis, quales ipse
designat, nec tali conjunctione misceamur, quali conjunctione Paganis
in ipsius vitae humanae societate miscemur? Et ideo alio loco dicit,
Si quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire, omnia quae
apponuntur vobis manducate, nihil interrogantes (I Cor. X,
27): hic autem cum ejusmodi nec cibum quidem sumere permittit. Cum
infidelibus, id est, qui nondum in Christum crediderunt, dicit
manducandum esse quae apposuerint, de quibus quoniam foris sunt, Deus
judicabit: cum his autem qui intus sunt, id est, si quis frater
nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut
maledicus, aut ebriosus, aut rapax, vetat etiam sumere cibum.
Persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. Quod
si facere noluerimus, quoniam Dominus prohibet, toleraturi ea sumus,
et in sola cum eis voluntatis et cordis separatione perseveraturi: ac
per hoc etiam cibum sumere cum talibus, quod quidem prohibet
Apostolus.
13. In hac velut angustia quaestionis non aliquid novum aut
insolitum dicam, sed quod sanitas observat Ecclesiae, ut cum quisque
fratrum, id est Christianorum intus in Ecclesiae societate
constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut
anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum
est, atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens,
Ut inimicum non eum existimetis, sed corripite ut fratrem (II
Thess. III, 15): non enim ad eradicandum sed ad corrigendum.
Quod si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foras
exiet, et per propriam voluntatem ab Ecclesiae communione dirimetur .
Nam et ipse Dominus cum servis volentibus zizania colligere dixit,
Sinite utraque crescere usque ad messem; praemisit causam, dicens,
Ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum
(Matth. XIII, 30, 29). Ubi satis ostendit, cum metus
iste non subest, sed omnino de frumentorum certa stabilitate certa
securitas manet, id est, quando ita cujusque crimen notum est, et
omnibus exsecrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeat
defensores, per quos possit schisma contingere; non dormiat severitas
disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto
diligentior conservatio charitatis. Tunc autem hoc sine labe pacis et
unitatis, et sine laesione frumentorum fieri potest, cum
congregationis Ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur,
aliena est. Tunc enim adjuvat praepositum potius corripientem, quam
criminosum resistentem: tunc se ab ejus conjunctione salubriter
continet, ut nec cibum quisquam cum eo sumat, non rabie inimica, sed
coercitione fraterna. Tunc etiam ille et timore percutitur, et pudore
sanatur, cum ab universa Ecclesia se anathematum videns, sociam
turbam cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest
invenire.
14. Ad hoc enim et ipse Apostolus ait, Si quis frater nominatur.
In eo quippe quod ait, Si quis; nihil aliud videtur significare
voluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi, qui inter
dissimiles peccat, id est, inter eos quos peccatorum similium
pestilentia non corrumpit. In eo vero quod ait, nominatur, hoc
nimirum intelligi voluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam
nominetur, id est, famosus appareat, ut possit omnibus dignissima
videri, quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. Ita enim et
salva pace corrigitur, et non interfectorie percutitur, sed
medicinaliter uritur. Propterea et de illo dixit, quem tali medicina
sanari voluerat, Satis huic est correptio quae fit a multis. Neque
enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur
qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos
occupaverit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per
illud signum quod Ezechieli sancto revelatur, illaesi evadere ab
illorum vastatione mereantur (Ezech. IX, 4). Ad eum enim qui
errare non potest clamant: Ne perdas cum impiis, Deus, animam
meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Ne
cum voluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum; nec per
diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius
inter purgamenta numerentur. Ideoque idem apostolus cum jam multos
comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos; ad eosdem
Corinthios in secunda Epistola scribens, non itidem praecipit ut cum
talibus nec cibum sumerent. Multi enim erant, nec dici de his
poterat, Si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens,
aut avarus, aut aliquid tale; cum ejusmodi nec cibum quidem simul
sumere: sed ait, Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et
lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam
super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam gesserunt; per
luctum suum potius eos divino flagello coercendos minans , quam per
illam correptionem, ut caeteri ab eorum conjunctione se contineant.
Consequenter enim dicit: Ecce tertio hoc veniam ad vos: in ore
duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi, et praedico
sicut praesens secundo, et nunc absens, iis qui ante peccaverunt, et
caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam; quia probationem
quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XII,
21-XIII, 3). Quid aliud dixit hic, Non parcam; nisi quod
superius ait, Et lugeam multos: ut luctus ejus impetraret flagellum a
Domino quo illi corriperentur, qui jam propter multitudinem non
poterant ita corripi, ut ab eorum conjunctione se caeteri continerent,
et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in
aliquo caeteris dissimili crimine nominetur? Et revera si contagio
peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae severa
misericordia necessaria est: nam consilia separationis et inania sunt
et perniciosa atque sacrilega; quia et impia et superba fiunt, et plus
perturbant infirmos bonos, quam corrigunt animosos malos. Sicut ille
fidelissimus testis avaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum
quae patiebatur illo tempore Ecclesia, censurae divinae et disciplinae
tribueret, commemoratis quos noverat episcoporum pessimis moribus, qui
esurientibus fratribus habere argentum largiter vellent, fundos
insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent:
Quid non, inquit, perpeti tales pro peccatis hujusmodi mereremur?
Et deinde adhibet testimonium de Psalmis dicens: Cum jam pridem
monuerit et dixerit censura divina (Cyprianus, Serm. de Lapsis),
|
“Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non
ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et praecepta mea non
observaverint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis
delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis”
|
|
(Psal. LXXXVIII, 31-34).
15. Misericorditer igitur corripiat homo quod potest: quod autem
non potest, patienter ferat; et dilectione gemat atque lugeat, donec
aut ille desuper emendet et corrigat, aut usque ad messem differat
eradicare zizania, et paleam ventilare: ut tamen securi de salute sua
bonae spei Christiani inter desperatos, quos corripere non valent, in
unitate versentur, auferant malum a se ipsis, id est, ut in ipsis non
inveniatur quod in moribus aliorum eis displicet. Cum enim dixisset
Apostolus, Quo enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de
iis qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt Deus
judicabit (I Cor. V, 12): tanquam illi responderent, Quid
agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut judicium nostrum
in aliqua coercitione non possimus exercere? Auferte, inquit, malum
ex vobis ipsis, id est, si non potestis auferre malos ex medio
vestrum, ipsum malum auferte ex vobis ipsis . Quod si quisquam velit
sic intelligere quod dictum est, Auferte malum ex vobis ipsis; ut per
correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque
auferendus sit: studio tamen sanandi, non odio perimendi esse
faciendum, nemo dubitaverit. Et quis adhibendus sit modus temporaque
servanda, ne pax Ecclesiae violetur, in qua maxime tritico parcendum
est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia visum est
necessarium, disseruimus Haec qui diligenter cogitat, nec in
conservatione unitatis negligit disciplinae severitatem, nec
immoderatione coercitionis disrumpit vinculum societatis.
16. Nam hoc ipsum quod ait Apostolus, Cum ejusmodi nec cibum
simul sumere: quam multi boni christiani , de iis de quibus
familiarius curam gerunt, ut a quorum consortio se potuerint separare,
quos tali correptione posse corrigi sentiunt, vel quos omnino corrigi
posse desperant, ne alios colloquiorum malorum contagione corrumpant,
non dubitant facere? Facit autem hoc bene, id est, humili charitate
ac benigna severitate, qui sic praeest fratribus, ut eorum servum se
esse meminerit, sicut sese habent ipsius Domini et praeceptum et
exemplum (Matth. XX, 26- 28). Tunc enim fit sine typho
elationis in hominem, et cum luctu deprecationis ad Deum. Sed quam
facile de gradu clericorum quisque ab episcopo, vel de numero pauperum
quos pascit Ecclesia, vel de ipsa congregatione laicorum, sive ab
episcopo, sive a clero vel quocumque praeposito, cui est potestas,
eximitur, ita ut cum ejusmodi a caeteris quibus hoc praecipi potest,
nec cibus sumatur; tam facile malorum multitudo in quolibet ordine
Ecclesiae non potest a bonorum commixtione secludi et expelli. Nam et
in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et
regunt, ut ibi quoque obtemperent Apostolo praecipienti, cum ejusmodi
nec cibum simul sumere, cum et de filiis suis et de domo pacis hoc
faciunt vel fieri jubent; cum eos vident ita vivere, ut hoc eis esse
faciendum ipsa quam habetur in eos charitas suggerat. Turba autem
iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali
objurgatione ferienda est, et maxime si occasionem atque opportunitatem
praebuerit aliquod Domini flagellum desuper, quo eos appareat pro suis
meritis vapulare. Tunc enim aures humiles praebet emendatorio sermoni
calamitas auditorum, faciliusque in gemitum confitendi quam in murmura
resistendi afflicta corda compellit: sicut tunc beatus Cyprianus de
collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum desuper divina
severitas adjuvaret. Eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam
calamitoso atque luctuoso, ut illi non solum succensere non auderent,
sed etiam vix a succensentibus veniam se posse impetrare sentirent.
Quanquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas
datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo: nam sicut
separata saevire, sic in ipsa congregatione objurgata gemere
consuevit. Quamobrem et illud praeceptum Apostoli nullo modo
negligendum est, cum sine periculo violandae pacis fieri potest; quia
nec ipse aliter fieri voluit, ut a congregatione bonorum separetur
malus: et ejusdem illud praecipue attendendum est, ut sufferentes
invicem studeamus servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes.
IV, 2, 3). Item Domino in Evangelio dicenti, in illo
obtemperare debemus ubi ait, Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi
tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17): et in
illo ubi prohibuit colligi zizania, ne simul eradicetur et triticum
(Id. XIII, 29). Potest enim utrumque custodiri ab eis
quibus dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur
(Id. V, 9).
|
|