|
17. Sed jam caetera, quae Parmenianus
posuit, testimonia videamus. Inter omnia, quibus eorum sacrilegus
tumor apparet, nullo se loco magis aperuit, quam in eo quod ausus est
etiam illud Jeremiae prophetae ponere, unde persuaderet caeteris
hominibus, communionem Donatistarum, non solum Ecclesiam veram esse
, sed etiam talem jam hoc tempore, qualis post ultimam ventilationem
Ecclesia sancta futura est. Cui sacrilegae praesumptioni et nefandae
elationi quid addi possit, ignoro. Et multis quidem locis sermonum
suorum nihil aliud quam praesumere intelliguntur; sed aliquando tamen
verecundantur, cum eos veritas urgere coeperit , quando interrogantur
utrum non habeant, vel utrum non sint ipsi peccatores: verumtamen in
hoc prophetico testimonio impiam vanitatem et suam nimiam perversitatem
apertissime prodiderunt. Cum enim Jeremias sanctus vellet ostendere
bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas longe
tamen disparia esse momenta morum finemque meritorum: Quid paleis,
inquit, ad triticum (Jerem. XXIII, 28)? Parmenianus autem
cum vellet Tichonium refellere dicentem, malos a bonis in unitate
interim pro pace tolerandos, et in fine ultimi judicii separandos,
posuit hoc Jeremiae testimonium, quo perversus atque errans perversos
et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones
inflammet; ut quisquis inflata mente carnis suae videtur sibi aliquid
esse, cum nihil sit (Galat. VI, 3), se ac similes sui tanquam
grana purgatissima existimans, ad Ecclesiae congregationem, in qua
necesse est ut ii qui ad vitam aeternam pertinent, eos qui ad ignem
aeternum pertinent, usque ad certum finem tanquam frumenta paleam suam
tolerent, jam sibi accedendum esse non putet. Nullus alius flatus de
area Christi levissimam paleam ante tempus ventilationis excussit;
nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque, ubicumque sunt,
fecit.
18. Admonet, inquit, Jeremias sanctissimus, infructuosas et
steriles peccantium turbas ab honorata fruge justorum discerni,
dicens: Quid paleis ad triticum? O tuba furoris ! o vox
exsecrabilis pestilentiae! Numquid forte sic errat genus humanum, ut
non agnoscat ventilatorem Parmenianum? An et ipse dat locum Donato,
et ad purgatam per eum massam se venisse gloriatur? Nam ille ante se
Majorinum nescio utrum dignetur agnoscere. An isti tres tanquam tria
cornua cujusdam ventilabri in manu Domini fuerunt, per quos messis
totius orbis mundaretur; et Africa electa est, ubi purgata massa
consisteret, caeteram autem omnem terram palea separata vestiret?
Unde ergo tanti greges Circumcellionum? Unde ergo tantae turbae
convivarum ebriosorum, et innuptarum, sed non incorruptarum,
innumerabilia stupra feminarum? Unde tanta turba raptorum, avarorum,
feneratorum? Unde tam multi per suas quique regiones notissimi,
tantumdem volentes, sed non tantumdem valentes, Optati? Quid ad
haec respondebunt? Non sunt ista? An, Et hoc triticum est? Vae
impudentissimae negationi, si apud se ista non esse; vae
sceleratissimae perversitati, si frumenta esse responderint. Postremo
massam purgati tritici post tantae auctoritatis trientem, id est,
Majorinum, Donatum, Parmenianum, etiam Primianus iterum ausus est
ventilare, ut Maximianistas de sua communione separaret. An forte
frumenta projecit? Quid est ergo ipse cum suis, qui talia
projecerunt? An ita ista frumenta purgata sunt, ut se invicem non
agnoscant, et se invicem damnando ventilare conentur? Potuitne palea
baptizare frumenta? Si potuit, cur ergo dicunt, Quid paleis ad
triticum? Si autem non potuit, cur Felicianus cum inter paleas
Maximianistarum foras volasset, quotquot ille baptizavit, cum eo
rursus ad massam illam purgatissimam redierunt, et omnes intus eos nunc
habent, et sibi non dicunt, Quid paleis ad triticum?
19. Jam ergo evigilent aliquando, et intelligant quemadmodum
Propheta dixerit, Quid paleis ad triticum? Ubi enim dicatur
considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. Numquid in
agro dici potest, Quid paleis ad triticum, quando eadem radice
portantur? Numquid in area, ubi pariter triturantur? Sed utique in
horreo, Quid paleis ad triticum? Veniet enim ille paterfamilias
ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam; frumenta
recondet in horreum, paleam vero comburet igne inexstinguibili
(Matth. III, 12). Nam per aliam similitudinem omne triticum
ovium nomine, et omnis palea haedorum nomine significatur, quae duo
pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. Sed
veniet, inquit, Filius hominis cum Angelis suis, et congregabuntur
ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor
separat oves ab haedis: et oves quidem ponet ad dexteram, haedos autem
ad sinistram. Et dicet iis qui a dextris ejus erunt: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
initio mundi. Illis autem qui ad sinistram, dicet: Ite,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Id. XXV, 31-41). Tunc ergo impletur prophetia, Quid
paleis ad triticum? quando haedis et ovibus non potest pascua esse
communis. Si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam
cui dixit Dominus, Simile est regnum coelorum sagenae missae in
mare, dicere, Recedite a nobis, aut recedemus a vobis donec omnes
educantur ad littus, et per Angelos boni mittantur in vasa, mali
autem projiciantur foras (Id. XIII, 47, 48): potest hoc
tempore impleri quod dictum est, Quid paleis ad triticum? Sed qui
congregationem suam jam frumentum purgatum putant, a commixtione
frumenti et paleae tanquam pura palea volaverunt: et qui se sub uno
pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de
grege Domini separati sunt: et qui cum malis piscibus se congregatos
esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia
disruperunt. Quod si jam hoc tempore intelligamus fieri quod
Jeremias, ait, Quid paleis ad triticum? nihil aliud recte
intelligere possumus, nisi quod in una quidem congregatione sunt,
donec in fine ventilationis etiam corporaliter separentur; sed tamen
tritico sursum cor est, paleae vero deorsum. Palea quippe sua
quaerit, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21): triticum
autem thesaurizat thesaurum in coelo; et ubi est thesaurus ejus, ibi
et cor ejus (Matth. VI, 20, 21).
|
|